Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,1): Religionsgespräche (1539 - 1541) — Gütersloh, 1995

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.29835#0405
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0, 5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
WORMSER BUCH, LATEIN (1540/1541)

397

Et propterea non est absurdum, dicere quod renatj per huiusmodi opera fidej et
charitatis sanctificentur et iustificentur, modo fiant in fide, quae in Justificatione
prima accepta ea ad deum tanquam omnis bonj authorem refert et eorum Imperfec-
tionem de plenitudine iustitiae, quae est [in]tt christo Iesu, supplet, dans totam glo-
5 riam deo, non sibi; qua fide, utu Abacuc testatur156 et paulus confirmat, justus
uiuit[57, nimirum non confisus nec acquiescens ullis humanis praesidijs, sed fide, qua
nouit sev deo curae esse, qua spiritu filiorum subarratus Intelligit omnia sua bona se a
deo accepisse, qua subnixus futuram foelicitatem certissime expectat, qua Vixerunt
quotquot vnquam iusti fuerunt, quae in ipsis iustitiam, pacem et gaudium in spiritu
10 sancto158, Hoc est verum diuinae Iustitiae studium, mirificam animj tranquillitatem et
ineffabile gaudium de Immensa dej bonitate peperit, et reuera medium illud fuit, quo
In Iudicium non venientes transsierunt de morte In Vitam159.

| 25a | De iustificatione Hominis. [Regensburger Buch]

Nullj Christiano dubitandum est post lapsum primj parentis omnes homines, ut inquit apostolus,
15 nascj filios Irae160 et inimicos Dej, eoque esse in morte et seruitute peccati.

Jtem nulli christiano ambigendum est nullum hominem posse deo reconciliarj Itemque liberarj a
seruitute peccatj nisi per Christum unum mediatorem dej et hominum161, per cuius gratiam, vt inquit
Apostolus ad Rhomanos, non tantum reconciliamur deo et liberamur a seruitute peccati162, sed
etiam efficimur consortes diuinae naturae163 et filij Dej.

20 Jtem perspicuum est, quod adulti non consequuntur haec beneficia Christi nisi preueniente motu
Spiritus sanctj, quo eorum mens et voluntas mouetur ad detestationem peccati. Nam impossibile est,
vt inquit Augustinus, nouam Vitam Inchoare, nisi prioris nos poeniteat164; Jtem (Lucae Vltimo165)
Christus Iubet praedicarj in nomine suo poenitentiam et remissionem peccatorum; Joannes etiamw
Baptista, missus ad parandasx uias dominj, praedicauit poenitentiam, inquiens: poenitentiam agite;
25 adpropinquat enim regnum coelorumy166. Deinde a spiritu sancto mouetur hominis mens zin deum

tt) das Wort fehlt in der Hs.

u) Hs.: et.

v) gestr.: a.

w) add. ü.d.Z.

x) korr.

y) gestr.: Deum.

156. Auch Kraft-Ferrarius übersetzen, Bl. 26a: »in Christo« und »wie Abacuc bezeügt«.

157. Vgl. Hab 2,4; Ro 1,17.

158. Ro 14,17.

159. Vgl. Io 5,24.

160. Eph 2,3.

161. 1 Tim 2,5.

162. Vgl. Ro 5,10; 6,17; 8,2.

163. 2 Petr 1,4.

164. Vgl. Augustinus: Sermo 351,2: »... nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest
inchoare«; MSL 39, Sp. 1537.

165. Lc 24,47.

166. Mt 3,2.
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften