Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ADMONITIO AD LEGATUM PONTIFICIUM (1541)

IO7

Quid enima cuiquam nationi a Domino negatum est? Pollicitus est Christus bo-
num a Patre spiritum fide pro hoc rogantibus omnibus1 et seipsum medium interfu-
turum, ubicunque vel tres in suo nomine convenerint nihilque non impetraturos, de
quo super terram ipsi inter se consenserint quodque consentienter a Patre coelesti
5 per eius nomen petierint2. In medio quoque sunt diuinae scripturae, sacri canones,
scripta patrum; poterimus ergo et nos Germani et quaelibet alia natio, quamlibet ea
sit sensibus carnis parum vafris vel exercitatis, sententiam Domini in om- I 105 a I ni-
bus quae ad veram religionem vere pertinent et ad salutem ecclesiarum omnino in-
tersunt, invenire, cognoscere et sequi. Abscondit enim Dominus regni sui mysteria
10 a sapientibus et callidis et revelat ea his qui sunt malitia pueri et sensu simplices3, nec
cuiquam fide petenti sensus sui cognitionem negat vel religiose pulsanti adyta mys-
teriorum suorum non recludit, nec a quoquam se vero corde quaerente abscondit4 5.

5Sed adfers rationem dicti tui, quod enim et controversiae de religione et earum deci-
sio et extinctio concernant statum universalis ecclesiae, videri vis consequi, non
u posse unius nationis esse, eas decidere et tollere. Verum id quidem est, nullam natio-
nem sic posse quae de religione controvertuntur determinare et quae in disciplina
ecclesiarum collapsa sunt, instaurare, ut id in aliis quoque nationibus valeat, nisi illae
suo quoque iudicio et sua sponte eadem et iudicare queant et amplecti velint. Quo-
circa optandum est, vt quaecunque nationes Christi nomen pariter invocant, in
20 unam synodum commode conveniant et communi consilio de repurganda doctrina
et sacramentorum administratione revocandaque disciplina deliberent et statuant.
Nam eisdem ubique morbis laboratur et est omnium electorum Dei una fides, una
ecclesia, ut est unum baptisma, una Christi professio6.

Attamen si aliae nationes vel nondum huc vocantem Dominum exaudiant, vel sequi
25 quem audiunt nolint, bdebetne id etb nos remorari, ne de cognoscenda et sequenda
voluntate Domini tandem conveniamus ? 7Nihil enim novum inferre, sed quod est
a) huius B.
b-b) debet hoc B.
1. Vgl. Lk 11,13.
2. Vgl. Mt 18,19-20.
3. Vgl. Mt 11,25p.
4. Vgl. Mt 7,7-8.
5. Quid valeat argumentum: causae religionispertinent ad omnes, ergo non suntper unam natio-
nem decidendae. [Marg. 5].
6. Vgl. Eph 4,4-6.
7. Nihil novi statuere protestantes volunt. [Marg. B\
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften