Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
126

ACTA COLLOQUII (1541)

procurandam salutem et illustrandam Patris sui Dei gloriam eundem tota sua vita
explicent.
Haec vero quoniam non nisi pura et certa evangelii Christi doctrina et conformata
ad hanc ecclesiarum disciplina effici possunt, nihil profecto magis in votis esse pot-
erit omnibus qui adventum regni Christi ex animo petunt, quam ut ecclesiis tandem
de syncera Christi doctrina deque vera ac propria ecclesiarum iuxta hanc institu-
tione et administratione conveniat. Quocirca quemadmodum de eventu comitio-
rum, quae Ratisponae maxime ob hanc ipsam causam, ut et pia consensio doctrinae
Christi et huic probe respondens I A 2 b I ecclesiasticae rei procuratio restitueretur,
indicta et celebrata sunt, studiosi Christi ubique gentium in anxia expectatione fue-
runt, ita nunc qualem Dominus eventum dederit et quid ecclesiis Christi hisce con-
sultum sit, cognoscere cupidissime expetunt.
Religionis autem nostrae hoc proprium est, ut quae de ea audita sunt in tenebris,
efferantur in lucem, quae audita in aurem, praedicentur in tectis1. Evangelium enim
Christi praedicari debet omni creaturae2. Quare veteres sancti sacrorum concilio-
rum acta studiose et conscribere et invulgare solebant3. Quae enim satan, qui semper
se filiis Dei immiscet, per sua instrumenta in sacris conventibus adversus veritatem
machinatus fuerit, ad id prodest Christi studiosos cognoscere, ut artes huius postea
diligentius caveant; quae vero turbarit humana infirmitas, ut deinde se omnes ipsi
accuratius observent et confirmandos regendosque Christo maiore studio addicant;
quae autem Christi Spiritus salutaria efficit, erunt4 ut ea religiose et ipsi excipiant et
ad alios, quo plurimis saluti sint, perferant.
His de causis ac etiam ut occurrerem iis, qui de actis horum comitiorum falsa iam
sparserunt et postea spargent5, visum est, quae quidem de religione his comitiis acta
et scriptis consignata sunt et ad manus meas pervenire potuerunt, omnia aedere ad-
iunctis pauculis adnotationibus, quo et certius illa cognoscerentur et ad ecclesiae uti-
litatem melius converterentur.
Ea vero ideo me inscribere tuo nomini visum est, ut bonis fidem meam in hac ae-
ditione citius adprobarem, offerens omnia eius iudicio, qui in concilio imperatoris
inter imperatorii concilii principes praesens omnia ita gesta esse cognoveris. Quod
meum consilium et quod ista invulgo et quod sub tuo nomine, aequi bonique consu-
las rogo. Nam eo quidem nihil aliud spectavi quam ut pii ubique homines, maxime
vero I A 3 a I Germani, cognoscerent, quantum Deus beneficium ecclesiis per impe-
ratorem obtulerit, utque eo aliquando plenius perfruamur alii precibus, alii etiam
opera contenderent.

1. Vgl. Mt 10,27p.
2. Vgl. Mk 16,15p.
3. Die Konzilskanones waren von Anfang an von besonderer Bedeutung. Sie wurden an andere
Kirchen weitergegeben, auch mit der Absicht, sie in breiterem Kreise zur Anerkennung zu bringen;
s. TRE 19, S. 1-6.
4. Das >erunt< hat keinen Sinn. Im zweiten Druck hat Bucer es gestrichen und zudem den ganzen
Satz umgearbeitet und vereinfacht.
5. Der Verlauf des Reichstages hatte ans Licht gebracht, daß protestantischerseits keine Einigkeit
herrschte. In den Beratungen ergab sich, daß Melanchthon und Bucer öfters entgegengesetzter Mei-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften