Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ACTA COLLOQUII (1542)

l6l
nem [.. .]x; postremo, conciliatos articulos eiusmodi esse, et ut facilius recipi ab omni-
bus, qui non plane abhorreant a Christo Domino, queant, et viam ad conciliationem
reliquorum commodi- I 155 \ usa muniant. Nam his nemo, qui sensum ullum Christi
habeat, contradicere poterit, ut qui contineant in se omnia, quae ad salutem necessa-
ria sunt et consensionem veram in Christo constituunt. Totam enim doctrinam
Christi in necessariis, sacramentorum omniumque ceremoniarum verum piumque
usum, denique cleri et plebis veram disciplinam hi articuli [...] complectuntur.
Quid? Si ecclesiae rursus haberent idoneos et canonice institutos et probatos mini-
stros, hique puram doctrinam, rectum usum sacramentorum et ceremoniarum
piamque ecclesiae disciplinam rite administrarent, nonne Christus iam apud nos
regnaret et in hoc rursus unum remoto schismate corpus essemus caeteraque illa
Dominus suo Spiritu brevi quoque corrigeret et perficeret?
Sapienter ergo et necessario pii principes censuerunt et imperatoriae maiestati re-
sponderunt, articulos per collocutores conciliatos approbandos et recipiendos esse;
et si quid foret quod ulteriore explicatione vel conciliatione opus haberet, id statim
in manus sumeretur et tentaretur, si et in eo commoda explicatio et conciliatio inve-
niri posset. In hac enim causa, ut in qua aeterna omnium salus contineatur, mora om-
nis rescindenda est cunctaque huic negotiob posthabenda sunt.
Ita et illud pie atque ex summa ecclesiae necessitate consuluerunt et responderunt
ut, si quae tum componi omnino non potuissent, ea quidem ad concilium vel gene-
rale vel nationale reiicerentur, sed illud liberum et christianum et in commodo Ger-
maniae loco atque quam primum celebrandumc. Quis enim ignorat pontificem non
nisi suis cupiditatibus et tyrannidi obnoxia concilia/erre, atque ideo iniquis tantum
illa locis, temporibus et conditionibus indicere, nec tamen quae (licet [...] iniquis ac
per omnia suae libidini accommodatis rationibus) indixerit celebrare, sed tempus
perpetuo sive I 156 I colore aliquo sive nullo extrahere, tandemque etiam nullo om-
nino praetextu obiecto revocare solere ? Ita ut nuper concilium tum indictum, cum
imperator et rex Gallorum (duo summi monarchae, quos Dominus sub confessione
nominis sui reliquos in Europa servavit) gravissimo bello inter se implicati essent,
mox atque inter hos decennales induciae, etiam per ipsum pontificem, constitutae
essent, ut iam per eos concilium celebrari posset, revocavit.
Verum id quidem est: postquam Deus iratus peccatis nostris, ut qui Christum Fi-
lium eius, quem regem salutis aeternae conciliatorem dedit, non ut decet excipimus
et exosculamur, eas poenas de nobis iure sumit, ut sit in ecclesias Europae tanta Ro-
mano pontifici potestas et erepta sit ecclesiis ratio eum iuxta canones vel reiiciendi

a) Drf. commodi-dius.
b) Drf. negotia.
c) Drf. celebrando.

1. Durch seine Eingriffe in den ursprünglichen Text hat Bucer diesen nicht verbessert. Man soll
»omnibus ... convenire« auffassen als »alle ... einigen sich«. Im neuen Zusammenhang sind »quae
... pertracta« und »observationibus, quae« nicht korrekt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften