Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ACTA COLLOQUII (1542)

207

gratiam insumpto tantum meriti essemus ut nos prius de conciliatis articulis audis-
sent - praesertim quod de his rationem reddere semper fuimus parati - quam eos et
damnassent et per caesarem damnandos et supprimendos suo scripto, quod caesa-
reae maiestati offerre decreverunt, iudicassent. Sed non gravate hanc mercedem la-
boris et officii nostri, quam habemus cum omnibus bonis, qui reipublicae labanti
bene et ex animo consultum volunt, communem, referimus, a Deo optimo maximo
aliam expectaturi, si tamen illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae
famam et opinionem nostram ab iniqua ista calumnia vindicare non detrectent. De-
trectare vero non possunt, nisi suscepti officii - praesides enim et testes totius actio-
nis nostrae constituti sunt - immemores esse velint et nostrae praesenti necessitati,
ad quam caesaris et illarum autoritate sumus adacti, subvenire nolint.
Scimus christiani hominis esse iniurias iniuste illatas patienter ferre; sed interim sci-
mus crudelis hominis esse suam famam negligere, maxime cum hinc veritati pericu-
lum et infirmioribus scandalum imminet. Quamobrem illustrissimama, illustres et
magnificas dominationes vestras per Deum optimum maximum, cuius negotium vo-
bis praesentibus et iubentibus egimus et peractum Eccio, I 205 I priusquam Liber
caesari redderetur, renunciavimus, oramus et petimus ut pro suo officio, quo per-
functi sunt, soli veritati testimonium perhibere et inprimis augustissimo caesari,
deinde reverendissimo legato, adhaec reverendissimis et illustrissimis electoribus,
denique caeteris principibus, praelatis et proceribus, apud quos omnium gravissime
sumus traducti, scripto vestro significare velitis, quo consilio huic actioni per caesa-
rem adhibiti fuerimus, qua fide et diligentia in mandato negocio versati simus, brevi-
ter ut quid vos de tota nostra actione sentiatis, publice testari dignemini, quo hoc
vestro testimonio omni prorsus exceptione maiore opinionem nostram laesam apud
omnes in integrum restituere et calumniam, qua immerentes impetiti sumus, depel-
lere ac perpetua et irrefragabili testificatione fidem et innocentiam nostram toti orbi
comprobare possimus.
Fecerint eo illustrissima, illustres et magnificae dominationes vestrae rem se longe
dignissimam et nobis plane necessariam, perpetua observantia et obsequio erga eas
pensandam.
Illustrissimae, illustrium et magnificarum dominationum vestrarum observantis-
simi et deditissimi
Iulius Pflug.
Ioannes Gropper.

Hanc supplicationem cum imperatoria maiestas cognovisset et antea testimonium
illustrissimi principis Friderici Palatini atque illustris domini de Granvella, qui col-
loquio praesederant, de horum virorum et Eccii fide et integritate in colloquio prae-
stita intellexisset, fecit universis ordinibus imperii, principibus electori- I 206 I bus
caeterisque principibus et statibus suo etiam nomine exponi et testificari, hos duos

a) Drf. illustrissimas.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften