Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
222

ACTA COLLOQUII (1541)

diendo tam necessariam ecclesiarum reformationem, tum contendendo nec postea
nobis ut hanc instituamus licere posse, nisi ipsi id permittant qui sic comparati sunt,
ut eam nunquam permissuri credantur. Sed ut Christus miraculo et arborem hanc
bonam et bonos ex ea fructus proferat, tum nobis ipsi, quod Christi causam fideliter
egimus de officiis tam necessariis imperatorem et imperii ordines admonendo, gra-
tias habebunt1. Quod quamdiu facere non poterunt, tamdiu certe ex eorum numero
erunt, quibus si nos approbaremusa, servi Christi frugi esse non possemus.
Iudicent christiani, et ex Christi Spiritu iudicent. Caeterum novit Christus, ut Con-
tarenum et similes viros doctrina et vitae integritate praestantes suspiciam et venerer
offendamque aegre. At Christi gloriae et saluti ecclesiarum quid non posthaberi de-
beat? - cum et ethnici praecipiant »prima diis immortalibus, secunda I 108 a I patriae,
tertia parentibus, deinceps gradatim reliqua reliquis deberi«2. Christus Dominus
quicquid suum est suo impleat Spiritu et in se uniat purgetque quam primum. Amen.

a) Drf. approbaremns.
1. Wahrscheinlich ist der Baum die Bekehrung der >Päpstlichen<, die Früchte eine Reform der
Kirche; vgl. für das Bild Mt 7,17-20.
2. Cicero, De officiis 1,45,160.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften