Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 4. Abhandlung): Die Auslegung des Vaterunsers in vier Predigten — Heidelberg, 1940

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41999#0016
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
16

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

28. Sequitur: „adveniat regnum tuum“. Non est aliud
regnum Patris nisi aeternus nexus. Dicit enim alibi Christus quo-
modo „omne regnum in se divisum desolabitur“. Divisio igitur
opponitur regno. Quare de essentia regni est unio sive amor, quia
5 ibi est quies. Quare non aliud nobis exprimitur quam notitia omnis
nobis possibilis Sancti Spiritus et quid petere debeamus. Debemus
C13r igitur || petere, ut hoc regnum aeterni nexus, amoris et quietis,
in quo quiescat omne desiderium nostrum, nobis adveniat. Et sicut
intellectus non est satiabilis nisi per Verbum et Sapientiam aeter-
10 nam Patris, ita nec voluntas non est quietabilis nisi in Spiritu
Sancto, in quo adipiscitur regnum pacis, cuius non est finis.
29. Post hoc explicata trinitate unitatis principii nostri quoad
ea quae nos instruunt quid credendum et petendum ac sperandum
— sine enim spe consequendi frustra peteremus, et hinc in peti-
15 tione instruit etiam quid indubie sperandum — sequitur quid sen-
tire debemus de universa creatura in ordine ad ipsum principium,
et subiungit quod „voluntas fiat in caelo et in terra“. Hoc
est quidem affirmare omnia quaecumque secundum eius volun-
tatem fieri. In quo omnis effluxus creaturarum exprimitur, scilicet
20 quomodo „in caelo et terra“ omnia sunt a Deo Patre in Verbo,
scilicet „fiat“, et in Spiritu Sancto, scilicet „voluntate“. Et est
admiranda compendiositas orationis quam nulli libri scripti aut
scribendi de effluxu creaturarum exprimere possent.
30. Facta autem illuminatione de creatione, de incarnatione
25 subiungit: „panem nostrum“ etc. Ait Christus: „ego sum panis
vivus, qui de caelo descendi“ etc. Non voluit nos aliud petere
debere quam [quod] panem illum superstantialem, nobis coti-
die necessarium nobis dari hodie, in hoc scilicet die praesentis tem-
poris corruptibilis. Ende hic panis, qui hic petitur, est panis neces-
30 sarius ad vitam. Ende quoniam alius panis reficit temporaliter et
7. quietis corr. ex quietum Cus. 20. sunt supra lin. add. Cus.
21. ett supra lin. add. Cus. 28. necessarius Cus.
1. cf. Sermo 18 n. 14, p. 40, 2seq. 3. Luc. 11, 17.
6—7. cj. I. c. n. 15, p. 40, 19seq.
8—11. cf. I. c. n. 21, p. 50, 14seq.
14. cf. I. c. n. 2, p. 26, 6seq. 15—21. cf. I. c. n. 19, p. 46, 16seq.
21. cf. Gen. 1, 3. 6. 24. cf. Sermo 18 n. 27, p. 60, 4seq. 25. loh. 6, 51.
27. De forma superstantialem cf. NOVUM TESTAMENTUM Latine
rec. IOH. WORDSWORTH et II. I. WHITE i. h. I. Testes huius formae
Cod. F (saec. VI) et correctorium Vaticanum (saec. XIII) allegantur.
30. cf. Sermo 18 n. 24, p. 54, 19seq.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften