Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
124

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: 1. Predigten. 6.

divina: totum est orare, iuxta illud: „Non cessat orare qui non cessat
bene facere“. Item videmus diversa hominum officia: scilicet guber-
nare pertinet ad principes, pugnare ad milites, mercari ad cives, labo-
rare ad rusticos, sed orare ad omnes. Ideo salvator noster ad hoc osten-
5 dendum pluries oravit.
3. Item ratione facilitatis: nam res quanto facilior, tanto melior,
sicut patet in virtutibus. Nam sunt virtutes divinae fides, spes et caritas.
Sed fides difficilem habet actum, scilicet credere quae non videntur, et
etiam spes, scilicet sperare quae non habentur; sed caritas habet actum
io suavissimum, quia secundum Augustinum amore Dei nihil suavius;
semper enim habet amantem coniunctum, quia ipsa est uniö amantis
cum amato, et quia facilior, ideo melior, ut Paulus ait: „Maior horum
caritas“. Item videmus in elementis quod levius, scilicet ignis, nobilius
etc. Et quia oratio est operatio levis et facilis, ideo nobilior.
15 4. Tertio ratione sublimitatis: nam secundum Damascenum
„oratio est petitio decentium a Deo“. Sed nihil decet hominem petere
nisi quod decet Deum dare. Sed magnificum decent magnifica. Ideo
docet Magister in eyangelio: „Si quid petieritis“ etc. 'Quid’ enim sub-
stantiam significat. Et ideo debemus rem substantialem et firmam
20 petere. Unde Aristoteles 7° Metaphysicae dicit quod substantia est
proprie ens quod per se est subsistens et firmum, alia non sunt entia
proprie, sed accidentia entis. Ideo qui dimisso substantiali petunt acci-
dentale, non exaudiuntur, quia divinum praeceptum non sequuntur. Illi
scilicet dimittunt substantiale qui petunt quantitatem vel qualitatem;
25 quantitatem: scilicet temporalem magnitudinem, potentiae scilicet vel
mundanae abundantiae; qualitatem: scilicet pulchritudinem seu mun-
danam dignitatem. Ideo dicit Iacobus in canonica: „Petitis, et non
accipietis“. Illud in oratione est principaliter petendum quod est per
V. H2 va se amandum, sicut vita est per se amabilis, 11 non vestimentum vel nutri-
3. milites] principes V2 23. illi corr. ex ille Vz
25. temporalem add. supra lin. V2
26. pulchritudinem] vel temporalem add. et del. V2
1. Secundum THOMAM AQUINATEM In Ep. I ad Thess. c. 5, lect. 2,
Opera XXI 434 a, est dictum GLOSSAE (scilicet ORDINARIAE). cf. p. 128,14.
4. cf. p. 128, 16.
8. cf. THOMAS S. theol. II II q. 1 a. 4.
9. cf. ib. q. 17 a. 6.
10. cf. AUGUSTINUS Sermo 34 n. 5, PL 38, 211; cf. Sermo 349 n. 5,
PL 39, 1531.
12. 1 Cor. 12, 13.
15. 10HANNES DAMASCENUS De fide orthodoxa 111 c. 24, PG 94,
1089 D; ALDORRANDINUS translatione RURGUNDIONIS PISAN1
usus est; cf. Cod. I. F. 220 bibl. univers.Wratislav., 252rb: Oratio est ascensus
intellectus ad Deum vel petitio decentium seu convenientium a Deo.
18. loh. 16, 23: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
— fQuis5 (et per consequens 'quid?) substantiam significare dicit PRISCIANUS
Instit. gram. XIII c. 6 n. 31 (ed. M. Hertz II 20, 21—29). Cf. ALDOBRAN-
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften