Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Anhang

Vorwort des Marcellus Geist zu seiner lateinischen
Übersetzung der Predigt XVIII
(Mainz, Stadtbibliothek, Hs. 190 — M)
Deus Pater, qui eo quod primum omnium in Omnibus es hoc
bonum unite quod ipsa sunt in se sparsim, citra quod nullius crea-
turae satiabilis est appetitus, te ego summe appetere, quantum con-
dicio Status admittit, desidero. Te aeternitatem, ut possibile est,
spero advenire mihi. Te lumen omnium caligonum credo. Sine tui
adhaesione nulli quies, nulli permanentia, nulli claritas. Ut ergo
tua ex superaltata humili doctrina tuo a christiano populo pietate
honoreris, tuam nobis gratiosissime ministratam devotissimam ora-
tionem, iam vulgari lingua ab uno de tuae gloriosae, tibi semper
gratae sponsae praelato cardinaliter expositam petente eius intel-
lectum in se tuo de munere augmentari, quod et ego flexis genubus
cordis ante triniclinium tuae abyssalis maiestatis prostratus ardenter
in me et in omnibus tuis membris fieri adopto, in abbreviantem
latini eloquii stilum transferre intendo: tum quia maioribus latini
stili affabilitas plus placet, tum quia ad nesciolos vulgaris effa-
tionis transmitti possit, tum quia in artificiata vilitate germanicae
loquelae margarita nobilis totius evangelicae veritatis velata pedum
foeditate calcari posset. Ad propalandum igitur nobilium princi-
piorum usum, unde is cepit, qui hoc devotionis hauritorium, Christe,
tibi ad gloriam edidit, duplici translatione, primo fideliter verba
verbis, secundo sententiam sententia, prout tu, piissime Iesu, qui
omnibus secundum aequissimam tuae iustitiae aequalitatem tribuis,
mihi porrigere dignatus es, transcribam: nec plus nec minus quam
dictatori placuit quolibet modo vel auferam vel apponam. Quoniam
autem sententia ex verborum praecisa adaequatione suavis efficitur
redolentiae, igitur ut secundo quid velit dicere queam, verbatim
primo incipientes sic dicimus: Ave Maria.

7. ego corr. ex ergo M
29. prescisa M
31. Ave Maria rubr. M

27. porrige M
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften