Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Augustijn, Cornelis [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 9,1): Religionsgespräche (1539 - 1541) — Gütersloh, 1995

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29835#0117
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AN STATUI (1540)

109

Haud | A4b | tamen possum te caelare, quae in quodam convivio apud dominum
cantorem ante triduum habito de hac mora principum inter nos disputavimus. Ad-
erant duo equestris ordinis viri ex ea aula, quam tu singulari soles laude cohonestare.
Ii cum audirent omnes prope convivas principum contationem damnare, soli defen-
5 dere conabantur; imo contendebant, si etiam principes ipsi prorsus non advenirent,
id tamen non esse illis vitio vertendum. Ex more enim et instituto imperii nostri esse
aiebant, ut ob negocium multo minus periculosum et explicatu difficile quam sit hoc
negocium, cuius gratia praesens conventus indictus est, iusta omnium statuum
imperii comitia indicantur; ea magno imperii incommodo multis iam annis dilata
10 esse, nuncque eam rationem conventus institutam, qua non facile possint rebus
adflictis Germaniae et susceptae causae remedia opportuna inveniri; controversias
enim de religione deque opibus et ditionibus ecclesiarum ita inter omnes status ver-
sari cunctosque implicitos tenere, ut nisi omnibus praesentibus et consentientibus
explicari discutique non queant; iamb frustra magnos sumptus facere; eoque viam
15 aperire novo et libertati Germaniae haud innoxio institutoc non esse principum suis
et imperii rebus rite consulere cupientium35.

| A 5 a | Respondebatur ad haec a nobis quae ex aula ad nos scripta sunt, caesarem
gravioribus negociis distentum non potuisse citius de isto conventu constituere; nec
spacium fuisse aut nunc esse ut plena comitia convocentur; praestare etiam ut antea
20 cum primoribus principibus deliberetur. Sed urgebant illi contra nos pondere nego-
cii de quo agendum est, quod tantum sit ut nullum aliud ei praeferri debeat, quia
religionisd, totamque Germaniam involvat idque tam diu; tum nullam existere pro-
babileme causam, cur non pridem ille conventus36 indictus et habitus sit, quem supe-
riore proximo anno caesar Francofordiae pollicitus est. Quanquam autem istas cau-
25 sas in se reprobare non possemus, instetimus tamen illas eo non valere, ut officii
neglecti purgent principes, qui regem ab imperatore tam graviter vocati et in causa
tam ardua sua praesentia tam diu destituant; quo enim diutius vera ratio liberandi
Germaniam a pernicioso isto dissidio extracta fuerit, hoc magis decere principes
patriae amantes totis viribus in id incumbere, ut ea vel nunc tandem ineatur; quod-
30 que hac in re peccatum hactenus est, id illos multo facilius praesentes quam absentes
corrigere posse. Habes itaque nos tibi de mora principum obedientum consentien-
tes. Voluif tamen adiicere quid et alii de ea sentiant.

b) add.: eos B. - c) add.: Breviter hoc B. - d) add.: causam B.

e) B; probablem A. - f) Nolui B.

35. Der Gedanke eines Reichstages als Abschlußphase der Vergleichsverhandlungen war im
Frankfurter Anstand enthalten; s. Neuser, S. 80. König Ferdinand versprach ihn in Hagenau; s.
Augustijn, S. 41.

36. Der Tag, den der Kaiser laut den Bestimmungen vom Frankfurter Anstand (April 1539) zur
Vorbereitung eines Religionsgespräches ausschreiben sollte; s. Fuchtel, S. 145-206; für den Text
Neuser, S. 75-85. In Per quos steterit behandelt B. den Anstand eingehend; s. S. 183, Z. 9 - S. 201,
Z. 6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften