AN STATUI (1540)
137
patriarchas primi esse debeant95; sed ut nationalia vel provincialia celebrentur sen-
tentia Romani pontificis, cum apostolicae adhuc et ecclesiasticae regulae valebant,
nunquam requirebatur96. Nam canones in singulis provinciis binas et totius cuius-
que nationis toties celebrari synodos praecipiunt, quoties id e re esse ecclesiarum
5 possit97; et nullam sedem canonibus Romana magis subiectam esse et servandis illis
amplius studere convenit98. Sed fac constitutum esse nec nationalia concilia sine
Romani pontificis sententia cogi debere, quanquam idz nec de generalibus quidem
ita simpliciter | [B 8 a] | verum est, quid tamen valere hoc ipsum debeat, si constet
pontificem in fraudem ecclesiarum nolle nationalem synodum admittere? Nemini
10 enim quicquam potestatis esse potest ad incommodandum ecclesiis. Omnia sunt
ecclesiae, ipse quoque Cephas, Apollo, Paulus et universus orbis99. Quare salus
ecclesiae omnibus et rebus et hominibus praeferenda est, nec potest ea pontifici aut
ulli creaturae potestas esse ut celebrare synodum prohibeat, cum id salus ecclesiae
requirit.
15 Nunc autem res ecclesiarum tam misere habent, ut nunquam antehac habuerint
miserius. Pontifex100 Adrianus Nurembergae per nuncium suum ingenue confessus
est, a planta pedis usque ad verticem101 nihil esse sani in toto corpore ordinis eccle-
siastici. Atqui nemo nocet in ecclesia Dei amplius quam qui perverse agens nomen
vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Quare si unquam necessitas fuit synodo
20 in Domino coacta restitutionem quaerere sacri ministerii, nunc profecto summa est.
Et nihil quam certum ecclesiae exitium moliri eum necesse est, qui conetur hoc tam
necessarium synodi remedium ecclesiis avertere. Pontifex itaque aut volet lupum se
102* * • • •
aut pastorem praestare ; si pastorem, maxime gratum ei erit, ut convenientes iuxta
leges Domini et patrum sanctiones in | [B 8 b] | ecclesiis nostris omnia restituamus; si
25 lupus, non est audiendus ab ovibus Christi. Nosti autem tu melius quam ego, quam
nihil quamlibet immanium flagitiorum et scelerum Romae non plane regnet; quare si
intercedat pontifex ne Germani ipsi ecclesiarum nostrarum reformationem molia-
mur, nemo dubitaverit duntaxat bonorum eum id ideo facere, quod mavult regnum
Christi apud nos penitus aboleri quam aliquid suae tyrannidi decedere.
z) B; d A.
95. Die Bestimmung findet sich Decr. Grat., D. XVII. c. 1-5; Friedberg 1, Sp. 50-52. B. behan-
delt diese für ihn brisante Frage eingehender in Per quos steterit; s. unten S. 213, Z. 26 - S. 215, Z. 4;
S. 239, Z. 8-10. Die Auffassung von Rom als erstem Patriarchat wurde besonders von Nikolaus I.
(858-867) entwickelt; s. Plöchl 1, S. 338 — 339.
96. Vgl. S. 127, Anm. 71.
97. s. Decr. Grat., D. XVIII. c. 3.4; Friedberg 1, Sp. 54; vgl. Plöchl 1, S. 147-152. In der Tat war
für solche Konzile keine Zustimmung des Papstes vorgesehen.
98. Vgl. Decr. Grat., C. XXV. qu. 1. c. 1.; Friedberg 1, Sp. 1007.
99. Vgl. 1 Cor 3,21 f.
100. s. die vom Nuntius Chieregeati in der Sitzung des 1. Reichstages zu Nürnberg am 3. Januar
1523 verlesene Instruktion, RTA 3, S. 397, Z. 14-18: »Scimus in hac sancta sede aliquot iam annis
... omnia ... in perversum mutata; nec mirum, si aegritudo a capite in membra, a summis pontifici-
bus in alios inferiores prelatos descenderit«.
101. Vgl. Is 1,6.
102. Vgl. Io 10,11-12.