Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AN STATUI (1540)

139

Si itaque non ultro libeat perire, dabimus nos Germani operam - quicquid pon-
tifex Romanus sibi sumat, quicquid etiam alii ignoratione iuris ecclesiastici ei tribu-
ant - ut quam primum concilio nationis nostrae libero et sancto, quae sit pura certa-
que Christi doctrina et administrandi ecclesias optima ratio inquiramus, eamque
toto pectore amplectamur repudiatis et correctis quaecunque his adversa in eccle-
siam irrepserunt.

Nec magis nobis patrocinatur et illud, quanquam verum sit: quod omnium inter-
est non debere mutari aut constitui a paucis103. Nec enim mutari recte constituta
aut aliquid constitui quod non ante Spiritus Sanctus constituerit lutherani postu-
lant. Licere modo sibi petunt, amplecti rursus et restituere, quae sunt a Domino
praecepta omnibus et sine quo104 salutem consequi nemo potest. Quod autem sic
omni- | C [1 a] | um interest, id quivis pro se amplecti atque restituere debet, etiam si
totus orbis repugnet; tam abest ut id non liceat toti nationi. Christi sumus singuli et
huius est totus orbis. Nulla itaque probabilis ratio inveniri poterit, qua synodum
nationalem post toties repetita atque tantis authoritatibus sancita105 lutheranis
postulantibus negemus neque ullam etiam graviorem de controversiis religionis col-
locutionem. Nostrum enim est, quacunque omnino ratione liceat, et errantes alios
ina explicatione veritatis in viam reducere et nostrae quoque doctrinae et vitae ratio-
nem cuivis poscenti libenter reddere106; id quod inde ab apostolis usque in ecclesia
prope annos mille observatum est.

Cum ergo pax nobis, nisi de religione conveniat, constare haud possit et bello
decernere tam sit dubium et periculosum, ego certe valde optarim, ut cogi synodum
nationalem vel alium huic negocio idoneum conventum ipsi curemus et vias verae
consensionis studiose quaeramus.

De concilio universali, ut scribis, pontifex serio non cogitat sed, si offert illud,
extrahere tempus molitur. Verum quod tu hoc prudentiae adscribis et putas obesse
statui nostro, si concilia celebrentur, et monarchis inimicos esse subditorum coetus
et cetera, in his quam diversa sit nostra sententia pridem nosti. | C [ib] | Nam ut
ostendi et alias saepe et hac iterum epistola, sic res nostrae habent, eo turpitudinis et

a) fehlt B.

103. s. S. 103, Z. 15-16.

104. Man würde »quibus« erwarten.

105. Hier ist ein Wort ausgefallen, wahrscheinlich »promissa«, oder »vota«.

106. Vgl. 1 Petr 3,15.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften