Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PER QUOS STETERIT (1540)

309

istorum bonorum proprietas et dominium, nec etiam idoneis ac probatis ministris,
quorum nihil quam administratio et ea legitima esse potest, postulabatur. Nostrum
vero non erat se cuiusquam sacrilegio obligare, quo omnino tenentur quicunque ex
addictis ecclesiae rebus quicquam alio vel usurpant, vel largiuntur aut impendunt,
quam vel in legitimam et synceram religionis administrationem vel in sublevandas
necessitates hominum sive privatas sive publicas, quae quidem ecclesiis sublevandae
veniunt.

Atqui manifestum est eis, quibus rerum ecclesiasticarum est a nobis Haganoae
requisita restitutio, neque ministerii nomine, quo non solum nunquam rite functi
sunt, sed oppu | 104 b | gnant etiam, nec causa inopiae - nam hi adhuc longe plura ab
ecclesiis quam citra grande sacrilegium habere queant occupant - quicquam de rebus
ecclesiarum nostrarum competere posse. Sacrilegium igitur admisissemus, si quic-
quam illis de his rebus reddidissemus, nedum, quam poscunt totam harum rerum
administrationem.

Si in republica aliqua reiectis oligarchis peculatoribus bona publica civitati vindi-
cata essent, an non ii se peculatus370 obstringerent, qui ea civitatis bona oligarchis
illis in perniciem civium disperdenda restituerent? Ita ubi Dominus dedit, ut admini-
stratio bonorum ecclesiasticorum adempta sit iis, qui ea manifesto sacrilegio dissipa-
bant, quia nec pro meritis et sedulitate officiorum veris ecclesiarum ministris nec pro
iuvandis secundum Christum hominibus vel privatim vel publice | 105 a | ea dispensa-
bant - id quod tot canonibus tam sancte constitutum esse nosti371 -, ibi si quis eius-
modi ecclesiarum oligarchis et dilapidatoribus horum bonorum administrationem
restitueret, quanto is graviore se sacrilegio obstringeret, totum hoc pacto Christi
patrimonium sacrilegis hostibus addicens, quam si aliquam eius partem ipse pro se
invaderet! Ut ergo nemo iure a nobis petere potest, ut tantum in Christum et eccle-
siam sacrilegium committamus, ita nec est requirenda a nobis rerum ecclesiasticarum
restitutio, facienda nimirum iis episcopis et praelatis aliisve clericis et monachis, qui
se spoliatos a nostris clamitant. Nam eorum, qui facere officium iuxta canones
voluerunt, nemini quicquam apud nos ademptum est.

Ad haec vero obiicietis istos sacrilegii, quod et usurpandis et dissipandis bonis
ecclesiarum admittant, | 105 b| non esse legitime condemnatos, neminem autem abs-
que legitimo iudicio possessione vel quasi possessione deiiciendum esse. Sed372 nosti

Göttlichen und menschlichen schrifften und rechten Sacrilegia in lateinisch sprach genant... und
alwegen zum höchsten verhaßt worden...; Braun, Bl. C 1 b.

370. furtum pecuniae publicae, Veruntreuung öffentlicher Gelder, Diebstahl des Staatsbesitzes.

371. 12. q. 2. ca. Concesso c. quattuor [Marg.]. -Decr.Grat., C. XII. qu. 2. c. 26.27; Friedberg 1,
Sp. 696.

372. 2. q. 1. manifesta & duobus sequent. Item Glo. ibidem. Et 3. q. 1. in summa. [Marg.]. -
Decr.Grat., C. II. qu. 1. c. 15-17; C. III. qu. 1.; Friedberg 1, Sp. 445-446. 504-507. Die Glossa
zur ersten Stelle unterscheidet zwischen »e fama«, »manifestum« und »notorium«. In »notorium«
unterscheidet sie »notorium facti«, »notorium iuris« und »notorium praesumptionis«, und sie defi-
niert: »Notorium facti est quod exhibet et offert se oculis omnium, id est quod ita habet facti eviden-
tiam quod non potest negari«. Nach einer neuen Unterscheidung zwischen »factum continuum sive
permanens«, »factum interpolatum« und »factum transiens«, heißt es: »In notorio facti continui
nullus ordo iuris exigitur«.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften