Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
WORMSER BUCH, LATEIN (1540/1541)

471

quo signatis magis quam signis fruamur et acquiescamus, ac constet interim sub vna
tantum quantum sub duabus speciebus contineri, asseruntn293 non esse vt impium
damnandum, quod Ecclesia iam multis seculis laicos vna specie contentos recte com-
municare et nihil contra institutionem Christi facere est arbitrata, eo maxime quod
Christus eam authoritatem Ecclesie reliquisse videatur, vt in externis Sacramen-
torum ceremonijs eam moderationem adhibere possit, que pro ratione temporum et
locorum fidelium saluti cum sufficere, tum commodare existimetur.

Verum quum tam plurima in Germania plebs persuasa sit Christi mandatum et
institutionem requirere, vt integra Sacramenta recipiat et omnino cauendum ne quis-
quam ad hec Sacrosancta misteria participanda cum mala conscientia accedat, opere-
precium videbitur, Si Ecclesia ad medendum his malis omnibus liberum faciat, sub
altera vel sub vtraque specie communicare, | 47b | sic tamen ne hinc cuiquam vlla ansa
praebeatur receptam hacentus in Ecclesia consuetudinem temere damnandi vel post
hac inuicem iudicandi. certe ceremoniam istam communionis vtriusque speciei ad
necessitatem alligare absurdum fuerit, vel propter abstemios, egrotos et similes, qui
a vini specie plane abhorrent.

Denique sunt ex vna parte, qui postulant Sacramenta ea lingua administrari, que a
populo intelligatur, vt is clare ac diserte intelligens quod agitur oet tractaturo, ad
omnia respondeat: Amen; In quo Paulum Apostolum (1 Cor. 14 [9-11.16]) autho-
rem citant.

pSunt ex alteraq, qui putant in Latina Ecclesia Latinam linguam retinendam esse ac
sufficere arbitrantur, si populus subinde in contionibus De his, que in Missa agun-
tur, clare ac diligenter edoceatur ac admoneatur singulis accionibus suum adhibere
consensum pioque desiderio apud Deum ambire, vt publicis Ecclesie votis aurem sue
benignitatis accommodetr, si tamen ad hec populo quod Epistole nomine et quod ex
Euangelio recitatur lingua ab eo intellecta explicetur, atque ij etiam verentur ne294, si
hec summa misteria ad tantams promiscuam hominum multitudinem, que est pre-
sentist | 46 b | uEcclesiae facies, lingua Vernacula frequenter afferantur et decantentur,

n) Hs.: asserendum. - o)-o) gestr.

p) add. am Rand: Huius sententiae nos sumus, sed consilium quod subiungitur in libro, num id
tale sit ut eo possit tranquillitatj ecclesiarum vtrinque commode et christiane consulj, relinquimus
maiestati ac sacri Imperij ordinibus expendendum. Iulius phlug et Ioannes gropper Rat.

q) add. ü.d.Z.: parte. - r) Hs.: accommodent.

s) add. ü.d.Z.: ac tam. -t) add.: etc. obserua asteriscum.

u) Hs. wiederholt: praesentes.

293. Der Satz ist verderbt. Die beiden Übersetzungen geben den Sinn wieder. B. hat in seiner
ersten Edition den Text ungeändert übernommen und in der zweiten Edition den Satz völlig umge-
baut. Die von uns vorgeschlagene Lesart weist möglichst wenig Änderungen auf.

294. Vgl. für die Konstruktion Anm. S. 469, Anm. 290.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften