Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
WORMSER BUCH, LATEIN (1540/1541)

mam317, cuius finis sit, ea que vere fidei et Charitatis sunt reiectis omnibus fabulis et
questionibus curiosis sedulo inculcare, quemadmodum apostolus Docet Quod finis
precepti sit Charitas De corde puro, conscientia bona et fide non ficta318, Jtem vt
verbum sine vilius contumelia et absque contentione spargant, ab errore caueant,
5 falsam doctrinam arguant, sane vero doctrine fortiter adherescant. Jn quo opus erit,
vt breuis aliqua formula, que doctrine summam contineat, publica authoritate eda-
tur, ad quam vbique parrochi suas contiones exigant.

Prouidendum est quoque, vt in Ecclesia nihil neque in precibus neque hymnis
neque lectionibus quam quod ex scripturis et receptis authoribus depromptum est
10 recitetur; Item vt externi ritus, qui ad pietatem, honestatem, ordinem et tranquillita-
tem Ecclesie faciunt, obseruentur.

Et cum diuersitas ordinum Monasteriorumz et plerique abusus, qui in monasterijs
committuntur, multis scandalo sint nec monastice eum fructum presenti Ecclesie
adferat quema attulit olim, reformationi quoque eius invigilandum est, vt posthac
15 sint monachi, apud quos doctrina Christiana vigeat, qui linguas | 50b | et bonos
authores conseruent, scripturas scrutentur et explicent, concionibus et se et
populum instituant, Sic tamen ne parrochis in officio preiudicent ac ea faciant, que
eos antiqui canones facere debere censuerunt.

Vt autem tales in Ecclesia ministri ac etiam monastices professores haberi queant,
Constituende sunt apud Cathedrales et Collegiatas Ecclesias Schole, quibus prefi-
ciantur viri tum docti tum pij.

Et quoniam operarius dignus est mercede sua319, Et ministris Ecclesiarum et pro-
fessoribus honesta Stipendia seu salaria conferenda sunt, ne egentes in suo munere
tepescant.

25 Postremo vtb hec omnia jn perpetuo cursu retineantur, habendaec sunt suis tem-
poribus Generales, Nationales, prouinciales, Episcopales, Archidiaconales ac alie
Synodi, in quibus De omnibus istis diligens inquisitio fiat, Jtem vt gradatim appelle-
tur et secundum veteres Canones De causis Ecclesiasticis ordine et rite cognoscatur.

z) geändert in: monasticorum.

a) korr. aus: quam.

b) korr.

c) Hs.: habendi.

XXXI. c. 14. D. XXXII. c. 5. 10. 14. D. LXXXI. c. 15-18; Friedberg 1, Sp. 115-116. 117. 120.
121. 284-285.

317. Vgl. 2Tim 1,13.

318. 1Tim 1,5.

319. 1Tim 5,18.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften