4c. Einführungspredigt zum Feiertagsmandat [1527]
4c. Einführungspredigt zum Feiertagsmandata
[erste Hälfte 1527]
Aliud proemium ad repetendum statutum de diebus festis nuper pronunciatum, sed a quibusdam male
feriatis hominibus non tam male intellectum quam pessime interpretatum
Nuper aliquot edicta civilia de blasphemiis et com-
potacionibus pronunciata sunt caritati vestre, qui-
bus mali a libidine peccandi coercerentur. Justis
enim non lex posita1, ut qui audientes, quanto sup-
plicio peccata in iudicio dei puniantur quantisque
bonis peccator et flagiciosus privetur, sua sponte
nulla civili lege cohibiti a facinoribus abstinent.
Mali autem, qui deum non requirunt et futura sup-
plicia pro ludo nunc ducunt, commode his legibus
veluti repagulis et freno continentur, ne publicam
honestatem et pacem interturbet neve nomen dei
propter nos male audiat. Inter hec autem edicta fac-
ta est2 quoque festorum dierum ordinacio, ne ex dis-
paribus moribus dispares eciam animi gignerentur.
His vero pronunciatis, quidam in evangelio parum
eruditi ita hanc ordinacionem intellexerunt, perinde
ac mandarentur festi propter iusticiam et singula-
rem sanctorum honorem. Iam cum iusticia non sit
nec in loco nec in tempore nec in operibus querenda,
| 176r | sed in solo Christo, ordinacioni huic festorum
non paruerunt. Ad hec, cum sancti demortui, non
honorentur feriis, sed pocius imitacione. Gaudium
enim est angelis in celo, ut Christus ait, non super
homine feriante, sed super uno peccatore respis-
ciente3. Existimarunt suarum esse parcium ferias
negligere ac laborare. Et profecto, si quis ita nobis
ferias mandaret, quasi ad iusticiam divinam neces-
sarias sub peccato mortali et ad sanctorum specia-
lem honorem celebrandum, quemadmodum papa
precepit, non iniuste fecissent, qui ferias mandatas
negligerent. Hoc enim ipso confiterentur veritatem
evangelii et libertatem eius. Sic enim scribitur in
a Textvorlage (Handschrift): StaatsA Nürnberg Ansb.
Rel. Akten, Tom. XI, fol. 175v-178r.
1 ITim 1,9.
2 Siehe oben, S. 71 Nr. 4a.
Paulo: Nemo vos iudicet in parte diei festi4. Et alibi:
Qui diem curat, domino curat, qui non curat, do-
mino non curat5. Nam et corollam gestare liberum
est. Sed quia erat ethnicum et professio paganismi
apud maiores nostros, proinde ut confiterentur
Evangelion, nullis tormentis cogi potuerunt, ut co-
rollas gestarent. Ita et festum diem ducere per se
liberum est, unum est enim Christiano festum, quod
est nunquam peccare.
At si papa aut alius quispiam loco pape anti-
christianam suam sentenciam festis adfigeret atque
adeo observari sub peccato mortali preciperet, hic
omnino non esset obediendus, plus enim deo oportet
obedire quam hominibus6. Antichristiana autem
sentencia est, festos ad iusticiam divinam necessa-
rios esse, mandatos esse a deo sub peccato mortali et
ad celebracionem sanctorum demortuorum omnino
requiri. Qua sentencia abiecta abiicitur eciam pa-
patus, ut maneat festi dies liber. Hoc est observan-
dum, quatenus caritatis racio postulat. In hac enim
parte omnino illud legis observandum est, quo dici-
tur: Nec declines ad sinistram nec ad dextram, sed
regia via incedito, ad quam partem plus equo de-
clinaveris, peccabis in festorum racione: ad dextram
plus nimio declinavit papa, quod preceperit sub ex-
communicatione et veluti ad iusticiam divinam ne-
cessarias sub peccato mortali, ad sinistram plus
equo declinant, qui pro sua libidine, non habito ca-
ritatis respectu, nunc feriantibus aliis laborant,
nunc laborantibus aliis feriantur, ut plerosque mul-
tos reperias, qui in hac urbe festis diebus hactenus
laborarunt et pro festis convivia celebrarunt ociose.
3 Vgl. Lk 15,7.10.
4 Kol 2,16.
5 Röm 14,6.
6 Apg 5,29.
77