Metadaten

Wolgast, Eike [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Editor]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Editor]; Arend, Sabine [Oth.]; Sehling, Emil [Bibliogr. antecedent]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (17. Band, 1. Teilband = Baden-Württemberg, 3): Schwäbisch Hall, Heilbronn, Konstanz, Isny und Gengenbach — Tübingen: Mohr Siebeck, 2007

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30656#0217
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
13. Statuten des Landkapitels [1553]

13. Statuten des Landkapitelsa
[1553]
Statuta Capituli

Forma ordinis, iuxta quem synodica officia a verbi
divini ministris sub inclyti senatus Halensis ditione
administranda sunt.
D. decani admonitio ad precationem:
Fratres in Christo charissimi. Cum haec synodus in-
stituta sit non ceremoniarum aut conviviorum gra-
tia, sed potius ut conferamus inter nos, quae ad gu-
bernationem Ecclesiae videntur utilia et necessaria,
ac ut publica synodi nostrae decreta audituri con-
venerimus, pium est nos ante omnia dei patris dom-
ini nostri Jesu Christi auxilium implorare, ut ipse
suo spiritu sancto nostra consilia et actiones regat,
quo ad nominis sui gloriam et ecclesiae suae salutem
serviant. Finita deinde precatione, attentis animis
capituli nostri mentem et sententiam percipiamus.
Agite ergo, amicissimi, sic mecum orate.
Precatio ad deum:
Clementissime deus, pater DOMINI nostri Jesu
Christi, agimus tibi maximas gratias, quod in tam
immani gentium conspiratione et furore adversus
evangelion filii tui ecclesiam conserves et nos minis-
tros eius in medio agmine satanarum pro immensa
tua clementia tuearis. Ac precamur te suppliciter et
obedienter per Jesum Christum, filium tuum, ut non
proiicias nos a facie tua nec auferas a nobis spiritum
sanctum tuum1, sed pergas ministerium nostrum
spiritu tuo sancto fortunare, ut, quemadmodum fi-
lius tuus, dominus noster Jesus Christus, promi-
sit2, adversus inferi portas constet ac perducet. Quo-
cunque circumtulerimus oculos nostros, sive in ho-
minum mores, sive in hostium piae doctrinae poten-

a Textvorlage (Handschrift): StadtA Schwäbisch Hall
Z 2/14, p. 49-53.
1 Vgl. Ps 50,13.

tiam, sive in comitia, sive in concilia, omnia viden-
tur extremam Evangelii filii tui et Ecclesiae eius in-
ternecionem minari. Sed tu, DOMINE deus noster,
qui in nobis es, maior es, quam est in mundo. Dixisti
per prophetam tuum ad ecclesiam tuam3: Ad punc-
tum in modico dereliqui te et in miserationibus mag-
nis congregabo te, in momento indignationis abscon-
di faciem meam parumper a te, et in misericordia
sempiterna misertus sum tui. Videmur autem et nos
his temporibus maxime omnium deserti. Videris et
tu faciem tuam a nobis abscondisse. Sed confidimus
tua veritate, ut cum in nobis impletum sit, quod de
desertione et absconsione faciei tuae dixisti4, implea-
tur etiam in |50 | nobis, quod sequitur, ut congreges
nos magnis miserationibus et colligas nos sempiter-
na misericordia. Exurge igitur. Quare obdormis,
domine, et ne repellas in finem? Quare faciem tuam
avertis et oblivisceris inepiae nostrae et tribulationis
nostrae?5 Agnoscis certe verba servi tui Davidis.
Agnoscimus et nos ac reipsa experimur, quod, quae
mala David commemorat Ecclesiae sui temporis ac-
cidisse, ea partim iam ecclesiae nostri temporis ac-
cidere, partim ab adversariis piae doctrinae crude-
liter intentari. Quare suppliciter petimus, ut nos eo-
dem spiritu confirmes, ministerio nostro benedicas
et ecclesiam tuam in omnibus adversis conserves per
Iesum Christum, filium tuum, DOMINUM NOS-
TRUM, Amen.
Alia precatio:
O DOMINE IESU CHRISTE, fili dei vivi, cruci-
fixe pro nobis et resuscitate, summe sacerdos eccle-
siae tuae, nos veris gemitibus oramus, ut propter

2 Mt 16,18.
3 Jes 54,7-8.
4 Vgl. Dtn 31,18; 32,20; Ez 39,24.29.
5 Vgl. Ps 44,24-25.

197
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften