Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 4. Abhandlung): Die Auslegung des Vaterunsers in vier Predigten — Heidelberg, 1940

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41999#0020
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
20

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

32. Deinde subiungit legem ecclesiae, quae est corpus Christi,
dicens: „sicut et nos dimittimus“ etc. Diligere enim alter-
utrum simpliciter nulla exceptione admissa est lex omnis unitatis
sive ecclesiae. Nemo igitur fratrem in Christo odire debet, si a
Deo diligi voluerit. Et non est lex quae non sit in plenitudine sua
haec. Quid enim est aliud lex omnis quam ita aliis facere ut quis
sibi vellet fieri ? Et hoc est dimittere alterutrum Christo nobis hoc
dicente, Paulo, Iohanne et aliis apostolis hoc praedicantibus.
33. Deinde subiungit: ,,et ne nos inducas“ etc. ostendens
non omnes, quibus datur remissio, in gratia confirmatos, sed ad-
huc illos temptari et cadere posse et continue gratia Dei indigere.
Et dicit: ,,et ne nos inducas“ etc,, quasi diceret: ,,Postquam
non possumus in hoc mundo sine temptatione esse, et postquam
nemo a casu nos praeservare potest nisi tu, Deus, non inducas nos
permissive in temptationem“. Et dicit „inducas“, quasi inductio
in temptationem sive a diabolo sive mundo sive carne fieri non
posset usque ad victoriam et nostram inductionem nisi Deo permit-
tente, qui omne quod permittit agere dicitur suo modo, ut non
credat homo se vinci posse a fortitudine et potestate temptatoris,
si Deus manum protectionis non subtraxerit, ut omnia Deo attri-
buamus et ipsum solum protectorem adoremus et non creaturam
aliquam, quoniam nulla est quae quidquam ex se possit supra
hominem.
34. Ultimo subiungit: „sed iibera nos a malo“. In quo
fides instruitur solum Deum nos a malo liberare posse et per hoc
quod dicitur „sed Iibera“ ostenditur Deo hoc propriissime con-
venire liberare a malo, et non illud quod praemittitur, scilicet in-
3. ad Gal. V, et Iacobi 2 dicitur quod est lex regalis add. in rnarg. Cus.;
cf. Gal. 5, 14; Iac. 2,8.
4. Christi dili post si add. et del. Cus.
1. Paulo et Christo post alterutrum add. et del. Cus.
11. Christi post gratia add. et del. Cus.
12. postquam post dicit add. et del. Cus.
1—5. cf. I. c. n. 39, p. 78, 12seq.
5. cf. I. c. n. 40, p. 80, 21 seq.
6. cf. Matth. 7, 12; Luc. 6, 31. Sermo 18 n. 39, p. 78, 17—18 et not.
7. cf. Matth. 6, 15; 18, 21 seq.; Luc. 17, 3. 4\ Eph. 4, 32; Col. 3, 13;
1 loh. 3, 15; 4, 20seq. etc.
9—11. cf. Sermo 18 n. 41, p. 82, 2seq. 12—23. cf. I. c. p. 82, lOseq.
18. cf. PETRUS LOMBARDUS Sent. I d. 47 c. 2; THOMAS
AQUINAS S. theol. I q. 19 a. 12.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften