Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Koch, Josef [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1938/39, 4. Abhandlung): Die Auslegung des Vaterunsers in vier Predigten — Heidelberg, 1940

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.41999#0092
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
92

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

„Pater, clarifica Filium tuum“. Ex quibus satis patet Filium Dei
nomen seu Verbum Dei appellari.
48. Et si quis subtiliter attendit, 'verbum’ et 'nomen’ coinci-
dunt <in> ineffabili. Nam illud ineffabile nomen, quod tetra-
5 grammaton dicitur, non est magis nomen quam verbum, quia est
125 v complicatio || omnis expressibilis significativae vocis. Sine enim
vocali nec nomen nec verbum est formabile. Unde quando quis
nihil respondet, dicitur eum non respondisse 'unum verbum’. Et
quando quis diceret 'Ihesus’, tune potest affirmari ipsumnon dixisse
io nisi 'unum verbum’, scilicet 'Ihesus’. Et sic verbum etiam de no-
mine verificatur et nomen de verbo, ut Iohannes in Apocalypsi dicit
nomen eius esse Verbum. Nomen igitur Dei non est pars alieuius
orationis. Quare neque nomen neque verbum, sed complicatio om-
nium nominum et verborum et orationum et diffinitionum. Quia
15 est absoluta ratio, ideo orationum seu sermonum complicatio et ob
hoc logos dicitur. Logos enim est sermo, verbum seu ratio. Unde
Filius Dei seu conceptus intellectus Dei Patris est sermonum sermo,
elocutionum elocutio seu verborum verbum atque ratiomim ratio.
49. Et si attendis, verbum est nomen, et sermo est nomen, et
ao ratio est nomen; et nomen est unum verbum, et sermo similiter
est unum verbum, et ratio etiam unum verbum. Ante igitur
omne verbum et omne nomen et omnem sermonem est principium
de principio, in quo est omnium complicatio, quae verbo, nomine,
sermone, elocutione, ratiocinatione, diffinitione aut alio quocumque
äs modo explicantur. Principium conceptionis in cuius conceptu omnia
complicantur, est „principium sine principio“, conceptus vero est
„principium de principio“, quia est principium explicationis om-
nium quae in ipso complicantur: sicut arca in mente artificis est
41. Apocalypsi] allegato capitulo Apoc. K
20. verbum — 21 unura, > K
26. vero > K; supra lin. nota K
4. cf. De Doct. Ign. I c. 24, p. 48, 17seq. 'Iehova’ (cf. Sermo 21
C 56r; V1 37ra; p 12r) non est magis nomen quam verbum, quia significat
Ego sum qui sum vel Qui est (cf. Exodus 3, 14).
6. cf. in De Genesi (p 72v): forte quoniam est complicatio omnis vocali-
tatis ineffabile dicitur tanquam fons omnis effabilis verbi,quasi ineffabilis in
omni verbo effabili ut causa resplendeat.
8. In omnibus locis S. Scripturae, ubi talis dictio occurrit, deest unum;
cf. v. gr. 3 Reg. 18, 21; lob 2, 13; Is. 36, 21; 41, 28 etc. Ideo verisimile est
CUSANUM dictionem theutonicam in mente habuisse: er hat nicht ein Wort
erwidert. — Verbis quando quis diceret fIesus’ forte alludit ad 1 Cor. 12,3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften