Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
126

J. Koch und H. Teske Cusanus-Texte: I. Predigten, 6.

mentum, nisi inquantum ordinantur ad vitam. Sic per se amanda sunt
petenda, alia, inquantum subserviunt ad illa, ut Aristoteles 10 Meta-
physicae dicit felicem contemplativum ,,oportere habere corpus sanum
et cibum et reliquum famulatum“.
5 5. Quarto ratione virtutis: est enim oratio omnibus creaturis
virtuosior. Nam angeli seu intelligentiae movent orbes, solem et stellas;
sed oratio virtuosior, quia impedivit motum, sicut oratio Iosue fecit
sistere solem. Sic fortior influentia stellarum, ex quibus pluviae etc.;
sed Elias oratione vicit influentiam. Item fortior anima quae sine cibo
io non sustentat corpus; sed oratio sine cibo longo tempore sustentavit
sanctos, ut in Elia, Moyse, Magdalena etc. patet. Item fortior omni
creatura, quia nulla potest transformare in creatorem creaturam; sed
oratio sacerdotis consecrantis transfert. Item oratio praecedit elee-
mosynam et ieiunium, quia nec habens ad dandam eleemosynam nec
is potens ad ieiunandum potest orare, etiamsi mutus foret, quia corde
orare poterit, etiam in agone constitutus, iuxta illud: ,,Apud Dominum
oratio mea semper!“
6. An oratio debeat esse vocalis ? Quod sic, si est publica, ut
quae per sacerdotem, tenet Thomas 2a 2ae q. 83, quia debet nota
20 fieri populo pro quo offertur. Sed hoc non requiritur in singulari,
sed adiungitur vox triplici ratione: primo excitando inferiorem de-
votionem, quia mens orantis elevatur ad Deum et movetur per
vocem, genuflexiones, elevationes manuum etc. Unde inquantum
8. influentiae Vt 21. inferiorem Thomas] in timore V2
2. ARISTOTELES Ethic. Nie. K c. 9 (1178b 33—35). Idem locus ah
ALDOBRANDINO in Sermone ,,Si quid petieritis“ (I. F. 724, 121 va) alle-
gatur.
5—13. cf. ALDOBRANDINUS Sermo „Non cessamus pro vobis
orantes“ (/. F. 724, 179rb — 181rb); 180va: Ad secundum sciendum quod
virtus orationis excedit virtutem angelorum. Nam sicut dicit Philosophus, a
sapientibus communiter tenetur < quod ) angeli sunt motores orbium, scilicet
solis et lunae et stellarum. Quod autem impedit motorem quo movetur mobile,
fortius est [180ob] eo; sed virtus orationis est huiusmodi, sicut patet de Iosue
cuius oratio, cum pugnaret contra Gabaonitas, solem tenuit < cf. los. 10.
12seq. }, scilicet motorem et mobile. Ergo virtus orationis fortior angelo. Quod
etiam patet de Ezechia, cui per orationem additi sunt anni quindecim, cuius
signum accepit in retardatione motus solis et omnium corporum superiorum
<c/. Is. 38, 4seq. >. Sicut enim dicit Philosophus, virtute omnium superio-
rum corporum fiunt pluviae, venti et grandines et huiusmodi. Sed sicut legitur
in libro Regum, Elias virtute orationis prohibuit tribus annis et dimidio< 1 Reg.
17, Iseq.y et iterum oravit, et caelum dedit pluviam etc. < ib. 18, 41seq.}.
Nam virtus animae cum sit vivificare corpus et hoc non longo tempore, ubi
oratio est tantae virtutis quod etiam sine potu et cibo aliquo dat vitam cor-
pori, sicut patet de Moyse et Elia, qui ieiunaverunt 40 diebus et 40 noctibus
<c/. Ex. 24, 18; 1 Reg. 19, 8}. ... [151m] . . . Item excedit oratio virtutem
totius naturae. Nam tota virtus naturae non posset facere, ut substantia panis
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften