Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0201
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
io
15
20
25

35
40

APOLOGIE

x 97

Imperij ordinibus, admissis etiam quibuslibet, Confutatio quaedam,
quam Doctores quidam, Theologorum se titulo uenditantes, iurati
ministri partis aduersariae, composuerant Sacratissimaeque C. M. nobis
loco responsionis ad nostram Confessionem legendam obtruserant.
Iam nostra Confessio palam lecta non est, Doctores uero illi multorum
nos in sua Confutatione insimularunt, et tanquam ea de nobis ipsi
confessi essemus, memorarunt, quorum non modo in nostra Confessione
nusquam meminimus, sed ne in mentem unquam uenit; Deinde et ea,
quae confessi sumus, inuerterunt pleraque omnia, praueque adductis
scripturis uanisque paralogismis, oppugnarunt (Quibus scilicet rationibus
uisum illis est, S.C. M. in nos prouocare bonisque et religiosis omnibus
inuisos et abominabiles reddere), Ne igitur nos tam impiae criminationi
tacendo fidem facere et diris istorum calumnijs Christi ueritatem, quam
profitemur, prodere quisquam existimaret, uisum est, illam Confessio-
nem nostram in publicum aedere, adiuncta eius Apologia, quam nostris
ecclesiastis parare nuper mandauimus. Nam religio erat, saluificam
Christi doctrinam, nobis singulari adeo Dei bonitate communicatam,
tantis blasphemijs non adserere et ferre, nos horrendis adeo, sed aeque
falsis criminibus notatos publicum offendiculum constitui. Confutatores
siquidem isti per totam illam suam Confutationem ipsissima Christi
dogmata impietatis et haereseos traducunt, nos uero secessionis a sacro-
sancta Catholica ecclesia, defectionis a syncera fide religioneque Christi
ad quoslibet pestilentissimos et portentosos errores sectasque, denique
et uiolatae S.C. M. fidei negatique temere ac procaciter debiti obsequij
accusant et altero quoque uersu criminantur. Quo igitur, Christiani
nominis professores, cognoscere positis, | quam nulla uel species ueri
istis calumnijs insit, per Christi Iesu gloriam, cui uni hisce in rebus
studemus, oramus, hanc nostram Confessionem eiusque Apologiam, in
qua optima fide Confutatorum uerba et argumenta adducta sunt, legere
et ad scripturarum fidem omnia expendere nostrasque et Confutatorum
istorum rationes inter se librare uelitis. Quod si exorari uos passi fueritis,
certi sumus, uos cognituros, indubitata nos Christi praecepta sequi et
secundum hunc S.C. M. summo ueroque studio dicto audientes esse, ut
certe non solum huic Caesari nostro Clementissimo, quem post Deum
in terris supremum rerum moderatorem colimus, per omnia obtemperare,
sed quibuslibet etiam principibus et proceribus ac Christianis uniuersis
nos morigeros et officiosos pr^stare ex animo cupimus. Id quod tandem
Deus, quantaslibet nunc calumniarum nebulas filij tenebrarum offun-
dant, orbi etiam patefaciet, utque solet, sicut ueritatem suam, ita nostram
quoque innocentiam in lucem proferet. Cui ad hoc ipsum hac Confes-
sionis Apologiaeque nostrae aeditione seruire uoluimus, neminem uero
inhumanius attingere nedum aspergere conuicijs, quamlibet ipsi a Con-
futatoribus immanibus calumnijs et conuicijs proscissi atque dilacerati

A iij b
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften