Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0416
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
412

CONFESSIO TETRAPOLITANA

At quomodo? carnaliter? nemo sanus dicet, ergo dubium est, cum
dicitur: Hoc est corpus meum, an panis corporaliter vel avfißoXixöjg h
corpus eius sit. Quare sane miror Pomeranum 12 , virum alioqui, meo
judicio, excussi judicij et sanctae vitae, tantopere his verbis niti, quae
profecto ex se nequaquam praesentiam carnalem conuincunt, alioqui
ista: rj öe nexqa rjv 6 xqioxoq. Illa vero petra erat christus. »Illa«, inquit,
»de qua in deserto biberunt patres, conuincent aeque Christi insaxatio-
nem atque haec eius impanationem.«
Sed volo respondere argumentis, quibfus] Jo. Pomeranus ad Jo. Hes-
sum Vratislauiensem 1 ? contendit, hic carnalem Christi praesentiam per
haec verba: Hoc est corpus meum intelligendam. Quam epistolam, non
dubito, haud scripsißet, si suo iudicio scripsißet; non frustra vetuit
Christus, ne vel Patrem vel Magistrum quempiam vocaremus in terra 14 .
Homines admirari nullo vnquam saeculo bene cessit, Diligi homines
debent, admirari Deus, cuius omnia sunt, quaecunque in homine non
peccata sunt. Satis superbe et praeter candorem errorem vocat, quod per
verbum nunquam euincet. Deinde ait, misere dilacerari haec verba a
Magistris errorum inter hos et Zvinglium computans. Postremo ridet
Zuinglium, quod quidam Theologum putent, et ridet loco, quo nulla
ratione ridet. Si Theologus est, qui Deum nouit et docet, existimo plane
Zuinglium inter Theologos habendum, qui, si a fructibus volumus iu-
dicare de arboribfus] 1 5, multo certe faelicius Deum docuit quam vlli in
Germania praedicatores praesertim Vuittenbergenses. Adeo quae super-
bissimo suo sensu nitebatur, vrbs Tigurinorum 16 et regio se submisit
verbo Dei. Adeo quae insania et crudelitate bellandi Heluetios caeteros
superabat, summa nunc pericula adit potius quam velit militare, quae
luxu quaedam Corinthus 1 '? erat, nihil iam videas frugalius. Quid? illic,
quod optamus vbique c adhuc et nusquam plene videmus, papistica omnia
sunt abolita, ludi christiane reformati, summa ciuium erga Magistra-
tum obseruantia, quodque omnia superat, cum quottidie eos insultos
ferant a suis Heluetijs, vt nulli alij pares tamen perstant extrema exper-
fo 24 v turi cicius quam latum | vnguem recessuri a verbo. Quam christianum
vero existimas, tam insignem fratrem, qui tanta diligentia, tantis peri-
culis, tantoque succeßu, vt semel Euangelistas per Germaniam vniuersos

b) Text: Symbolixcüg. - c) Add. von anderer Hand.
12. Bugenhagen; zum Brief an Johann Heß vgl. oben S. 400, Anm. 17.
13. Johann Heß war der erste evangelische Pfarrer Breslaus und gilt als dessen
Reformator; vgl./. Köstlin in: RE 7, S. 787-793.
14. Mt 23,9L
15. Mt 12,33.
16. Zürich.
17. Die Lasterhaftigkeit der Stadt Korinth war sprichwörtlich.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften