Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0427
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ABENDMAHLSGUTACHTEN

423

negantibus, quod non dubitent intelligendum ov/ußofaxcög, vt circa hanc
quaestionem, si omnino in idem conspirare nequeant, sinerent se inuicem
suo sensu abundare, dummodo pariter doceamus, nihil pani et calici
deberi, quam ut panis edatur, calix bibatur, et quicquid illa sint aut
quicquid in illis sit, per se non esse saluti, Sed fide christi carnem esitasse
et sanguinem eius hausisse. Atque ita neutri alteros vel hereseos vel
erroris notarent, non criminarentur »magistros errorum«, dilaceratores
scripturarum, aut quid huiusmodi, quod a Pomerano factum 6 7 , plurimum
dolemus.
A Zuinglio et Oecolampadio ac omnibus, quos scimus hac regione
predicare, in eucharistia nihil externi, nisi panem et vinum, ut in baptismo
aquam, adhiberi, facile id nos obtenturos speramus, quos videmus etiam
in editis libellis admodum modestie, et ne quem uere offenderent, stu-
duisse presertim Oecolampadium?.
Hoc Luthero ac suis perfacile futurum arbitramur. Si expendat officium
pij esse mensa christi participantis, ut panem edat et calicem bibat,
Christi uero pro se mortui et rursum venturi memoriam celebret et
beneficium praedicet, non impanatum adoret, imo non videmus, quo-
modo uel cogitare vlli vacauerit de hac impanatione, quam adeo nulla
scriptura commendat.
Prefare veniam nouo vocabulo 8 9 , si quem videris eo offendi, quo certe
non ludendi, sed rei explicande gratia vtimur et non primi.
Et fatetur nobiscum Lutherus?, quicquid christi in pane sit, mortem
adferre sumenti, nisi fide christi corpus edat sanguinemque bibat, sine
quo pastu nemo rite domini mortem predicabit digneque Eucharistia
communicabit. Cur ergo digladiaberis adeo pro presentia carnis christi,
quam presentem, nulla doctus scriptura considerabis, imo si scripturam
sequeris, ne poteris quidem de ea multum cogitare, quam etiam per se
nihil ad salutem adferre pariter fatemur. |
Si dicet, non pro presentia carnis, sed pro scripture sinceritate, ne fo 20 r
cuiuis liceat tropum in scripturis fingere, vbi nullus est, certamus,
Responde: Nos non videre, quomodo scripturae sinceritas hic tropo
admisso vitietur aut cuiquam intempestiuioris interpraetationis fenestra
aperiatur, cum nulli scripture aduersetur. Imo nos non dubitemus tro-

6. Rott verweist hier auf Bugenhagens »Contra novum errorem de sacramento ...
epistola« an Heß (über ihn vgl. oben S. 409), wo er sagt (f° 1 v): »Scripturae gramma-
tica, quam isti erroris magistri misere lacerant«. Ähnlich aber hatte sich schon vorher
Zwingli über die Gegenpartei geäußert, vgl. CR 90 Zw 3, S. 335.
7. Vgl. S. 418, Anm. 46.
8. Dazu Hubert-, scilicet impanationis. Dieses Wort findet sich zuerst in Ökolampads
»De genuina verborum ... expositione liber« (f° C 6vf.): »non enim ponit corpus
impanatum ...«, vgl. Rott, Anm. 12.
9. Vgl. dazu oben S. 414, Anm. 25.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften