Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0428
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
424

CONFESSIO TETRAPOLITANA

pum hic exigere, quando aperte adeo verba Christi, nos in se, carne
absentem, rapiunt; dicit enim: facite hoc in meam commemorationem' 0 , item:
quod traditur pro uohis, qui funditur pro vobis”, quae omnia mortis Christi,
non carnis in pane presentis, considerationem, memoriam et praedica-
tionem requirunt. Si namque quis velit verbum caro factum est lz tropicos
intelligere, quot illi obijci possunt scripture loci, qui veram, non figura-
tam verbi incarnationem euincant. At si vnam hanc Christi orationem:
hoc est corpus meum, missam feceris, quo, quaeso, impanationem pro-
babis?
Nam panis, quem frangimus, nunquid communicatio corporis Domini est r 3?
Si probat pane communicantes, etiam re ipsa, corpus inter se carnaliter
praesens diuidere, sequetur xoivcovovi; c demoniorum non fuisse ves-
centes in jdolothyto, nisi edentes sacrificatas carnes, simul vocauerint
demones 14 . Sed demoniorum communionem dicuntur habere, qui d
commune habent illorum sacrificium et cultum, Ita qui e pariter se cor-
pore et sanguine communi redemptos testantur, gratiasque ob hoc tan-
tum beneficium agant, seseque Christianitatis foedere mutuo constrinxe-
rint, qui non queant dici corpore et sanguine domini communicasse;
denique reus erit corporis et sanguinis domini, qui illius symbola propha-
narit 1 5.
Hinc putamus satis liquere impanationem non tam certa scriptura
probari, quin citra fidei periculum illam liceat ire inficias. Quare si
omnino sibi persuadere nequeant, tropum inesse his verbis: hoc est corpus
meum, quem tamen non reijciunt in his: hocpocidum est nouum testamentum l( ‘,
cum hoc res spiritualis, illud corporea sit. Item: Omnes sumus vnus panis 11 ,
Tj Öe TiEXQa rjv 6 xqloxo; 1 *, Circumcisio est foedus inter me et te, quam
mox »signum foederis« appellat 1 ?. Si non mouerit eos, non esse mira-
culum sine necessitate, hoc impanationis miraculum nusquam in scrip-
turis commendatum et sexcenta alia, quae Oecolampadius 20 et docte et
pie scripsit, poterunt tamen absque fidei iactura dare f , qui tropum hic
intelligunt et commemoratione corporis et sanguinis contenti, non etiam

c) xolvovovq. - d) quod B. - e) quod B. - f) add. [eos] B.
10. Lc 22,19; 1 Cor n,24f.
11. Lc 22,19.
12. Io 1,14.
13. 1 Cor 10,16.
14. 1 Cor 10,20 f.
15. 1 Cor 11,27.
16. 1 Cor 1 i,24f.
17. 1 Cor 10,17.
18. 1 Cor 10,4.
19. Gen 17,10.
20. In seiner Schrift: »De genuina verborum ... expositione liber«.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften