Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PER QUOS STETERIT (1540)

315

iudiciorum civilium, non etiam criminalium aut publicorum, ut simoniae et sacrile-

•• * 384

gii crimen est .

Ista te per Christum obtestor vel semel apud te excutias; scio, quo es veri studio.
Ipse quoque iudicabis vindicias ecclesiarum nostrarum sacrilegiorumque istorum
5 adeo manifestorum depulsionem haudquaquam factam absque potestate et imperio
legitimo. Cumque nostri de his omnibus iustam reddere rationem vel in concilio vel
in comitiis imperii - quae etiam indicii iam diu enixe flagitamus - parati semper
fuerint et ad id sese obtulerint hodieque offerant, fateberis id quoque, adversariis
nostris nihil prorsus causae superesse, ut restitui se a nobis ad sua sacrilegia postulent
10 causa nondum cognita, sed eos cogitare potius debere, ut ecclesiis tandem ipsi resti-
tuant puram doctrinam, syncera sacramenta, disciplinam totque myriades ani-
marum, quas quantum in | 108b | ipsis est ereptas Christo transmiserunt in gehen-
nam; ut taceam tam multa etiam corpora sanctorum, quae religionis causa variis
tormentis sustulerunt, taceam patrimonium Christi omne, quod ab ecclesiis plane
15 alienatum ad oppugnandam et disperdendam ecclesiam Dei insumunt.

Si zelus domus Dei, qui Christum et apostolos eius peredebat3S5, eos vel aliquan-
tulum inflammaret, qui adversariorum nostrorum clamoribus contra nos moventur,
quam longe aliud iudicium facerent in hac causa, qua nostros depraedationis accu-
sant episcopi nostri tam non episcopi, canonici tam alieni a canonibus, monachi tam
20 nihil habentes monachorum386, nisi vanae sint scripturae ipsae Dei, vani cuncti cano-
nes, vanae monachorum omnium constitutiones et regulae. Privatis hominibus leges
facultatem defendendi sua, etiam vi, dum iudicis et vindicis copia deest, conce-
dunt387, idque iu- | 109 a | reconsulti naturalem defensionem vocant388, quae neganda
nemini sit; et ecclesiis Christi non liceat vindicibus et recuperatoribus uti ordinariis
25 et legitimis potestatibus ad tutandum se contra eos, qui non in res modo suas, sed
corpora etiam et animas vim faciunt! quos tamen ipsa per se repellendi potestatem
habet, uti supra ostensum est389.

Sed eo certe ecclesiarum hodie causa recidit, ut quas ante omnes mortales assertas
et vindicatas oportuit, solae contra depraedatores, oppressores et vastatores suos

i) indicia A.

384. C. de Episcopis & der. I. 51. quaecunque. [Marg.]. - Corpus luris Civilis, Cod. 1,3,51(52).
Der Verweis stimmt, das Incipit lautet aber: Generaliter. Die deutsche Übersetzung verweist auf
Cod. 1,3,30(31); dieses stimmt aber nicht. Zu der Frage der Immunität s. B.s Auslegung von Rom
13,1-7 im Römerbriefkommentar (1536), S. 486a ff. und De Kroon, S. 99-107.

385. Vgl. Io 2,17.

386. 2. q. 7. non nomen, sed vita fecit Episcopum. [Marg.]. - Decr. Grat., C. II. qu. 7. IV. Pars
Gratiani, § 7: »nomen enim non facit episcopum, sed vita«; Friedberg 1, Sp. 491.

387. C. quando liceat sine iudi. se vindi. I. 1. & 2. C. Ii. X. de iure fisci l. defensionis. [Marg.]. -
Corpus luris Civilis, Cod. 111,27,1-2; X,1,7-

388. Der Terminus kommt weder im Corpus luris Civilis noch in den bekannten Handbüchern
der Zeit vor. B. umschreibt wie folgt: »Ein jeder besonder Mensch ist schuldig, sich selb vor zeitli-
chem verderben zu rötten wie er kan und die umbzubringen, die in umbzubringen understohn,
wann im der ordenlich Richter nit mag zu hilff kommen; und in solchem fall ubergibt der Keiser
einem jeden seine rach«; Von Kirchengütern (Bibl. Nr. 65), Bl. A 3 a.

389. Fo. 55. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften