Schwäbisch Hall
quod prohibetur copulacio clandestina. Matrimoni-
um est res divina et honesta, proinde non iniquis
mediis aut impiis, sed bonis ad illud enitendum est.
Propterea deus copulat, igitur dei copulaeio inho-
nestis mediis non est perturbanda.
Ad quintum de Accusatoribus
Hic unum non omittendum adiiciam. Solent accu-
satores publici, a magistratu electi, a nonnullis fame
probro aspergi. Cognominantur enim vernacula lin-
gua Beinlin8, kleckstein9, verretter etc. Sed et alii
hoc munus velut iniustum detrectare, scilicet probi
illi viri sunt, nullo plane vicio adnoxii. Et habet qui-
dem hec adcusaeio speciem mali. Nam et alias pro-
hibitum est alterius fame detrectare et alteri clan-
destinis delacionibus incommodare. At quocies pro
publica cautione tractatum est, opera non esse iu-
dicanda iuxta speciem, sed iuxta voluntatem domi-
ni. Occidere malum est et in lege prohibitum, at si
magistratus sontes occidat ex fide, non est malum.
Habes exemplum Phinees10 et Mosi. |175v| Non oc-
cidere bonum est, fit tamen interim malum, ut ha-
bes de Saule, 1. Samue. 15 et 3 Reg. 2011 de Ahab et
Benadab, rege Syrie. Ita et deferre aut accusare in-
terim malum est, ut in conviciis aut clanculariis col-
loquiis, interim a domino preceptum, ut publica
pena castigetur. Pro peccato non ducis, si detrectas
fame proximi clanculum, et peccatum ducis, si ac-
cusacione tua iuveris, ut delictum puniatur, atqui
non est, quod hoc accusacionis genus detrectes. Eo
enim ipse datur tibi potestas citra peccatum accu-
sandi. Id quod alias peccatum est, postulat et hoc
rerum condicio. Nam si patrisfamilias servus esset
et videres incommodum familie, nonne muneris tui
esset illud patrifamilias indicare? Iam cum omnes
unius reipub. subditi sumus et blasphemie ac com-
potaciones ingens periculum reipub. minantur, igi-
tur debes summopere curare, ne id, quicquid est de-
lacionis ex supersticione verius quam ex pietate
negligas. Hec sunt, que hoc tempore statuit magis-
tratus. Reliquum est, ut omnibus viribus obsequi
studeamus non enim uni soli persone commodum,
sed toti reipub. Nec solum ad terrena bona adqui-
renda idonea sit, verumeciam ad testificandam fi-
dem nostram, quam in Christo habemus. Ut enim
per fidem Christiani efficimur, ita et per honestatem
vite fidem testamur in domino Hiesu Christo.
8 Beinlin = Henkersknecht, vgl. Brecht, Anfänge, 10 Pinhas, vgl. Num 25.
S. 340 Anm. 56. 11 lKön 20.
9 Klenkstein, Kleckstein = rotwelsch für Verräter, vgl.
Bischoff, Wörterbuch, S. 42; Grimm, DWb 11,
Sp.1147.
76