Herrschaft Rappoltstein
[24.] Quapropter baptismum et coenam Domini ne-
gamus offerri debere, nisi iis, qui sunt ecclesiae
membra.
[25.] Sunt autem ecclesiae membra non solum adul-
ti, qui religionem Christianam profitentur, sed eo-
rum etiam liberi, quos cum suis parentibus Deus in
foedus suum comprehendit.
[26.] Proinde Christianorum parvulis iniuriam faci-
unt, qui eos arcent a baptismo, quod est symbolum
adoptionis gra- |293v| tuitae. Nam etsi non intelli-
gant infantes, quid agatur, cum tinguntur, non ta-
men inutile signum est, sed fructum suum profert
suo tempore20; sicuti nec semper ipsi adulti fructum
percipiunt in ipso articulo, quo participes fiunt sa-
cramenti, postea tamen agnoscunt eius vim atque
efficaciam.
[27.] Quamvis autem divinitus instituta sint sacra-
menta (siquidem non sacramenta, sed inanes larvae
sunt, quae homines adinvenerunt), tamen iis tan-
tam necessitatem non imponimus, ut absque illis
nemo salvus esse possit; dummodo absit contemp-
tus. Nam pueri fidelium, qui morte occupantur,
antequam ad baptismum offerri possint, non conti-
nuo inferis adiudicari debent. Et qui ita vincti sunt,
ut ad coenam Domini accedere non possint, modo
eam expetant, nihilominus Christiani habendi sunt.
[28.] Caeterum baptisamus aqua pura in nomine pa-
tris et filii et spiritus sancti21. Reiicimusque salem,
sputum, oleum, candelam, exorcismum aliasque su-
perstitiosas caeremonias, quas excogitavit humana
temeritas.
[29.] Iam vero quoniam baptismus ingressus est in
ecclesiam et tanquam prima professio Christianae
fidei, iterari saepius non debet quemadmodum coe-
na Domini, quae data est in continuum Christia-
norum alimentum. Et solitior cibus est, quam ut in-
fantibus communicari debeat22. |294r]
20 Vgl. Ps 1,3.
21 Vgl. Mt 28,19.
[30.] Haec omnibus Christianis offerri debet in utra-
que specie, panis scilicet et vini, ex institutione
Christi.
[31.] In qua credimus offerri non modo omnia
Christi beneficia, sed verum eius corpus, quod ac-
cepit in utero virginis Mariae, in quo crucifixus est,
mortuus, sepultus, resurrexit, ascendit in coelum,
item verum eius sanguinem, quem effudit in cruce
pro nobis. Nec inania symbola relinquimus, quasi
res absentes adumbrarent et in memoriam revoca-
rent tantum, sed vere offerri credimus et exhiberi,
quod figuratur, ut id nobis applicemus. Et quod ad
Christum attinet, qui promittit et offert, nunquam
vacua signa sunt sacramentorum, sive piis sive im-
piis offerantur.
[32.] Neque enim signis aut figuris et imaginationi-
bus ali posset anima nostra ad salutem, nisi carne
Christi vesceremur, quae vere cibus est sanguisque
eius verus potus, neque alioquin essemus os ex ossi-
bus eius et caro ex carne eius23.
[33.] Statuimus autem Christi corpus cum symbolis
coniungi modo sacramentali et non physico, et ta-
men tradi nobis non figurative, sed reipsa et vere
ipsum corpus et sanguinem Christi.
[34.] Cum autem constet coena, sicuti alia sacra-
menta, re terrena et coelesti: Res terrena naturaliter
sumitur ore et dentibus teritur et in stomachum
transmittitur. |294v| At res coelestis, videlicet corpus
Christi (quod ideo coeleste dicimus, quia sit divina
virtute praeditum ad alendas animas), corpus, in-
quam, Christi spiritualiter sumitur, id est vi Spiri-
tus sancti incompraehensibili.
[35.] Reiicimus ergo portentosam trans[s]ubstan-
tiationem papistarum panis et vini in corpus et san-
guinem Christi itemque localem coniunctionem cum
symbolis aut per omnia diffusum Christi corpus; ne-
22 Zur Taufkommunion s. die Erläuterungen in Nr. 8,
Anm. 58.
23 Vgl. 1Mos 2,23.
120