Metadaten

Arno
Scutum canonicorum: Edition, Übersetzung, Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 11: Regensburg: Schnell + Steiner, 2022

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.72133#0237
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
236

Scutum canonicorum

5
10
15
20

propheta, surrexit legere; sicque competenti ordine post monastica quietis
silentia docendo in sinagogis et lectoris officium peragens, clericale
ministerium inchoavit. In ipso quoque Petro, cum Dominus tercio amorem
suum explorat sicque pascendas oves suas et agnos commendat,104 itemque
dum ait apostolis: Vos autem sedete in civitate, quoad usque induamini 5
virtute ex alto. Haut dubium, quod in nobis primo humilitatis monastice
fundamenta, vit^que sanctimoniam cum amoris sui perseverantia requirat,
sicque ad ecclesiasticum munus concedat ascendere. Quod et nos
precipiente apostolo, ut probentur primum et sic ministrent imitari
satagimus, dum eos solum, quos vita et scientia commendat [fol. 59v] ad 10
ordines ecclesiasticos invitamus; in quibus omnibus ille alius discipulus
Petro cicius precurrere intelligendus est, ordoque monasticus clericali
ordinis ratione, non etiam dignitatis privilegio prehabendus.

Est vero rursum ubi et Petrus Iohannem fidentiori constantia preambulet, 15
dum verba discipulorum lesum Christum filium Dei confessus preloquitur,
dum gladium vibrat in servum principis, dum prior ipse monumentum
ingreditur, dum rete piscium trahens super undas navigantes prevenit; in
quibus omnibus Petri apostoli prioratus et ordinis clericalis dignitas non
inconvenienter valet intelligi. Et quidem illis non inviti concedimus, ut in 20
cursu ad monumentum, in appetendo quietis silentio et in mortificande
carnis voto nobis ipsi priores sint, dum tamen nos propter piscationis
laborem et ecclesiastici ministerii discursum non despiciant nec

2 sinagogis] synagogis Mar Mi 1. 16 preloquitur] proloquitur Mi 1. 18 undas] unda Mi 1.
20 illis] illud Mi 1.

3 cum... 4 commendat104] Vgl. Io 21, 15-17. 5 Vos... 6 alto] Lc 24, 49. 9 probentur...
ministrent] 1 Tim 3, 10. 10 vita... commendat] Brief von Papst Paschalis 11. an Anselm von
Canterbury, S. Anselmi Cantuariensis archiepiscopi opera omnia, ed. Schmitt, Bd. 5, epist. 422,
S. 368. 16 dum... preloquitur] Vgl. Mt 16, 16. 17 dum1... principis] Vgl. Io 18, 10. 18 dum...
prevemt] Vgl. Io 21, 8.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften