Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0417
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ABENDMAHLS GUTACHTEN

413

superet, Christi negocium agit d et promouet, tam ob nullam causam,
quod ostendam, ridere, erroris facere Magistrum, Scripturae dilacera-
torem, ac velut probri vice illi Theologi nomen obijcere, vt qui modis
omnibfus] eo indignus existat? Antea priuatis literis cum illo res hec
5 tractanda erat, fraterne erat admonendus, et si omnino in publicum
aliquid contra eius sententiam fuerat edendum, maiori certe modestia
atque candore tanti fratris erat mentio facienda. Vere istam Vuitten-
bergensium quorundam e arrogantiam vereor, vt olim nimis seueriter sit
vlturus Deus, multa poßunt, sed profecto illi omnis gloria erat rescri-
10 benda et fratres etiam errantes palam cum timore et summa modestia in
Viam reducendi; facile est quosuis ridere, sed quomodo audiet ob hanc
nostram petulantiam tandem nomen Christi et sancti eius Euangelij?
Profecto Paulinae Epistoiae ab hoc risu, ab his sannis, procul absunt.
Si quis Christi hostis fuerit, tractetur pro merito, sed cum christiana et
i 5 grauitate et seueritate f , non scurrili dicacitate et ridicuhs sannis. Si frater
et labitur, instauretur in spiritu lenitatis, et videat quicunque stat, ne
cadat 18 , neve et ipse tentetur; nihil hinc video quam scismata excitari,
id quod et veterib[us] vsu venit, postquam cptXavriav r] cpiXovEtxtav 1 '*,
duas christianismi pestilentissimas pestes, admiserunt. Oremus Domi-
20 num, ne nos in tentationem inducat 20 . Sed ad rem.
Zuinglius 21 satis esse putat, caro non prodest quicquam, ad« hoc, vt
probetur, haec verba: hoc est corpus meum nequaquam Christi praesentiam
corporalem significare. Ad haec ridet Pomeranus in sua illa Epistola.
Hic ridemus magnum illum Theologum cum suo Carolostadio, sicque
25 iacent duo haec verba: »Hoc« et »est«. Itane, mi Pomerane, jacent omnia,
postquam vos illa ridetis? Ridete ergo fortissimum regnum Sathanae, vt
in nobis tandem jaceat. Sed ne solo risu videatur pugnare, addit etiam
praesumptionem. Quis non videat, inquit, illic a Christo carnalem disci-
pulorum intelligentiam damnari, quando carnem opposuit spiritui neque
30 amplius loqui de sua carne et proprio sanguine, sed de carne et spiritu?
Nemo sane non videt damnari illic discipulorum intelligentiam, mi
Pomerane, sed quod non etiam de sua carne Christus hic locutus sit,
quam illi carnaliter manducandam | intelligebant, multi non vident. Caro fo 25 r
in scripturis est, quicquid non est spiritus viuificans. At quem christi caro,
35 siue in pane existat, siue per se videatur, atrectetur, commedatur, viui-
d) Korr. von anderer Hand aus: egit. - e) Add. von anderer Hand. - f) Korr.
von anderer Hand aus: synceritate. - g) Korr. von anderer Hand aus: Ad.
18. 1 Cor 10,12.
19. Selbstliebe und Streitsucht, vgl. Lc 22,24; 2Tim3,2.
20. Mt 6,13; Lc 11,4.
21. »De vera et falsa religione commentarius«, 1525 (CR 90 Zw 3, besonders
S. 782-784).
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften