Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 3): Confessio Tetrapolitana und die Schriften des Jahres 1531 — Gütersloh, 1969

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29140#0420
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
fo 26 V

416 CONFESSIO TETRAPOLITANA
fractio ista, jnquit, hoc est distributio panis, communicatio existit cor-
poris Domini; Ergo oportet, vt illo pane corpus Christi inter fratres
diuidatur atque ita in particulis illis panis singulos corpus Domini edere
corporaliter, quae si consequentia tenet, oportet Daemones corporaliter
deuorare, quj immolatas illis carnes edunt. Nam hoc Daemonum com-
municatio in eodem cap[ite] vocaturJ 2 . Si ridendum nobis in re tam seria
putaremus, an non esset et ab Antistitibus Theologorum ridendi hic
occasio, Sed rideant, qui in cathedra sedent irrisorum”, non qui tremen-
da Dei verba tractant. Audi ergo, et Luthere et Pomerane, sicut in
Idolothytis recumbunt et mensa Daemonum participant, communicare
Daemonib[us] aut communionem habere Daemonum dicuntur, eo quod
isto conuiuio illorum se testantur cultores. Ita qui panem istum inter se
frangunt et calicem bibunt mortis Dominicae memores, qui suum corpus
et Sanguinem pro ipsis adserendis impendit, quod predicant et pro eo
gratias agunt, hi xolvoovol, communicatores, sunt et communionem
habent corporis et Sanguinis Domini, quae communiter spiritu sumunt,
pariter accipiunt redemptionis suae precium, communiter Domino pro
tanto beneficio agunt gratias, haec satis sunt, vt fractio panis sit commu-
nicatio corporis Domini, nisi contendatis Participes Mensae Daemonio-
rum, Daemones vorare. Vide verba PauH, et a grammatica, quam exigitis,
ne recedas, atque vera dicere me agnosces.
Alterum argumentum non dico magis ridiculum, sed certe Pomerano,
plus nimio indignum est. Vnus panis multi sumus et vnum corpus, qui de vno
pane participamus 34 ; »hic«, inquit, »quomodo vnus est panis? quem vos
editis vratislauiae et nos Vuittenbergae, nisi vnum corpus illic christi
sit?« Miseret me tam boni viri, qui hominis admiratione huc caecitatis
reciderit. Quaeso te, mi Pomerane, Vnus est Baptismus^, quo nos hic et
vos ilhc baptizamus, quid igitur oportet in aqua eße? |
Nos de vno pane participantes vnus panis possumus eße propter
eandem in Christum fidem, et panis, quem vos et vratislauienses in
memoriam eiusdem Seruatoris editis, non potest eße vnus panis, nisi
insit iili corpus Christi? Vide, mi Iacobe, ad te sermo est, tu spero
audies, quo rapiat homines philautia et suorum praepostera admiratio!
Itane fidei rationem reddemus increduHs? quomodo tam futilia Iudaeis
persuadebimus? O vtinam Luth[erus] aliud contra Waldenses scripsißet,
et ob Carolostadium inepte disputantem sua non plus aequo caepisset
adamare.
Tertium argfumentum] aeque suaue est. In Paulo scribitur: Accipite,

32.1 Cor 10,20.
33. Ps 1,1.
34. 1 Cor 10,17.
35. Eph 4,5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften