ABENDMAHLSGUTACHTEN
417
manducate, hoc meum est corpus, quodpro vobis frangitur? 6 . »Frangere«, Inquit,
in scripturis est »distribuere«, vt: frange esurientipanem tuum^ 7, quod admito,
quamquam non adeo firme, quid hinc probari possit, »divide« nam verti
potest illud Iesaiae. Iam infert caecus est, qui hic non videt, in pane eße
corpus Christi, et corpus Christi sumi ab omnibus. Illud enim »frangitur
pro vobis« interpretatur »distribuitur in commodum vestrum«, profecto
hic me caecum fateor. Ex his verbis, adesse et a singulis integrum
corpus Christi sumi carnaliter, videre non possum. Nam quod Lucas
scripsit: quod traditur pro vobis^ 8 , idem existimo cum eo, quod Paulus hic
scriptum reliquit: quodpro vob\is~\frangitur; Et quis dubitet hoc vneo vi/xJxv
Öidopsvov apud Lucam et vtieq vpcöv xXdopevov apud Paulum, idem pol-
lere. Sicut nam corpus suum »panem« vocauit, ita illius traditionem
»fractionem«, quae panis est, appellat, atque ita »frangi«, de quo loquitur,
non erat distribui panem, sed crucifigi Christum. De panis fractione antea
dixerat, accepit panem et fregit et dedit, hoc est, diuisum distribuit Disci-
pulis. Itaque perseueraße in metaphora hic Christum video, corpus
Christi ideo carnaliter adeße non video. Quis enim tam Lynceus??, vt
videat, quae non sunt?
Quartum arg[umentum] Pomerani inde ductum est, quo non leuiter
sua sententia conuellitur. Hoc Poculum nouum testamentum est in meo
Sanguine 4 °. Nouum testamentum, Inquit, est remissio peccatorum, imo
foedus illud, quod per fidem cum Deo .propitio inimus, haec remissio
peccatorum vino impie tribuitur, ergo Sanguis Christj | est in vino. Ita f Q 27 r
colligit Pomeranus. Cui respondeo. Et qui non ita colligis? Christus
inquit: hoc poculum nouum testamentum est in sanguine meo, at poculum res
temporaria est, ebibitur enim, nouum testamentum aeternum et spiri-
tuale est, ergo oportet orationem sic accipere, vt poculum testamenti
symbolum intelligamus, sicut Gen. 17. [10] circumcisionem et »signum
foederis« vocat, et ipsum foedus eodum fere orationis contextu. Etenim
etiam Sanguis Christi non est nouum testamentum, sed eo nouum testa-
mentum et foedus paciscitur. Hic vero miror, quae futura sit haec
Grammatica, cum dicit: hoc poculum est nouum testamentum in meo sanguine,
si intelligas, vt Pomerfanus] postulat, cuius sensum eße oportebit, hoc
poculum est nouum testamentum, id est remissio peccatorum in meo sanguine,
id est quia calix iste vel vinum in Calice est sanguis meus. Quanto est
36. 1 Cor 11,24.
37. Is 58,7.
38. Lc 22,19.
39. Lynkeus (»Luchsauge«), Sohn des Aphareus und Teilnehmer am Argonauten-
zuge, wurde seines scharfen Auges wegen, das auch feste Gegenstände habe durch-
dringen können, bei den Klassikern sprichwörtlich; vgl. Pauly-Wissowa 13, Sp,
2469-2471.
40. 1 Cor 11,25.