Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Stupperich, Robert [Oth.]; Kroon, Marijn de [Oth.]; Rudolph, Hartmut [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0062
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
58

LUTHERS INSTRUKTION (1534)

Tertio, Cum stent hic pro nostra sententia primum textus ipse apertissimus Euange-
lii, qui non sine caussa mouet omnes homines non solum pios, Secundo patrum dicta
quamplurima, que non tam facile possunt soluj nec tuta conscientia aliter quam sonant
intellegj, cum bona grammatica textui fortiter consentiant, Tertio, quia periculosum
est statuere Ecclesiam tot annis per totum orbem caruisse vero sensu Sacramentj, Cum 5
nos fateamur omnes Mansisse Sacramenta et verbum etiamsi obruta multis abomina-
tionibus.
Quarto, Dicta S. Augustinj de Signo, quae contraria nostrae sententie videntur, non
sunt firma satis contra ista iam tria dicta, Maxime cum ex Augustinj scriptis clare possit
ostendi et conuincj, Eum loqui de signo praesentis corporis, vt illud contra Adiman- 10
tum: Non dubitauit I3I dominus appellare Corpus suum, cum daret signum corporis
sui, Vel de signo corporis mystici, In quo valde multus est, presertim in Iohanne, Vbi
copiose docet, Manducare carnem Christj esse in corpore mystico seu, vt ipse dicita, in
societate, vnitate, Charitate Ecclesie. Istis enim verbis vtitur.
Quinto omnium est fortissfimum] Augfustini], Quod dicit: »Non hoc corpus, quod 15
videtis, manducaturi estis« etc. Et tamen Conscientia memor apertorum verborum
Christj »Hoc est corpus meum« etc. Hoc dictum S. Augjustini] facile sic exponet, quod de
visibilj corpore loquatur Aug[ustinus], sicut sonant verba »Quod videtis«. ita nihil
pugnat Augfustinus] cum claris verbis Christj. Et Augustfinus] infirmior est quam vt
hoc vno dicto tam incerto imo satis consono nos moueat in contrarium sensum. 20
Sexto, Ego S. Augustinum non intelligo aliter (sic et ipse patres ante se forte intelle-
xit) quam quod contra Iudeos et gentes docendum fuit, Apud Christianos non comedi
Corpus Christj visibiliter et more corporali.
I4I Hac ratione fidem sacramenti defenderunt. Rursus contra Hypocritas Chri-
stianorum docendum fuit, quod Sacramentum non esset salutare accipientibus, nisi 25
spiritualiter manducarent, id est Ecclesie essent vniti et incorporati. Et hac ratione
Charitatem in sacramento exegerunt, Vt ex Aug[ustino] clare accipi potest, Qui absque
dubio ex prioribus patribus et sui s§culi vsu ista accepit.

a) docet WA.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften