338
RETRACTATIONES (i 5 37)
Novi in domino, M. Lutherum de hoc mysterio, ut de omnibus quorum cognitione
vera constat religio recte sentire.
Cum itaque in prioribus editionibus harum Enarrationum impugnarim sententiam
de naturali vel unione corporis domini cum pane, vel inclusione circumscriptiva in
pane, item de confirmatione conscientiarum ex sola externa sumptione sacramenti, et 5
haec commenta impugnarim, tanquam ea ingererentur verbis Lutheri, quibus de hoc
sacramento disserens usus est, officii sane fuit, tam adversus Lutherum sic de Ecclesia
Dei meritum, quam erga ecclesiam Dei et Christum ipsum aperte testari, me agnoscere
virum istum ab istiusmodi commentis alienum esse, non sensu modo, sed etiam verbis,
ne quisquam occasione mei scripti, quod cum scriptis Lutheri pugnare videtur, existi- 10
met vel Lutherum, praesentiam domini in coena domino indignam, vel me nullam
praesentiam statuere.
Zuinglii et Oecolampadii sententiam, ut equidem illam intelligere potui, ideo
memorandam hic putavi, ut ii, apud quos scripta horum autoritatem habent, videntes
eos haudquaquam nuda in coena sine Christo symbola posuisse, et ipsi veritati de hoc 15
sacramento libentius accedant, si ab ea exciderunt, et inhaereant firmius, si in ea persti-
terunt: ii vero, qui a scriptis eorum abhorrent, nusquam dona tamen Dei respuant, quae
istis non vulgaria collata fuere, maxime Oecolampadio, quod viri huius lucubrationes
abunde testantur.