34-6
RETRACTATIONES (1537)
Hinc et olim omnis solennis divinae benevolentiae commendatio, omnisque sanc-
torum professio erga Deum sua symbola habebat. Circumcisione foedus Dei initiaba-
tur, sacrificiis quasi conflrmabat, manuum impo-| 488 |sitione et unctione excellen-
tiora munia conferebantur. Ut enim nos Deus condidit, ita ducit et regit nos, suaque
nobis beneficia commendat.
Iam tota nostra salus constat eo, quod Christus ipse, instaurator omnium quae sunt
in coelo et in terra, vivat in nobis, nostra enim caro et sanguis, id est, nostra natura tota
ita depravata est, ut regnum Dei, id est, vitam Dei, veram solidamque iustitiam perci-
pere non possit. 1. Cor 15. communione itaque nobis opus est carnis et sanguinis
Christi, nos eius fieri membra, et ipsum nobis caput esse oportet.
Istuc dominus agnosci et expeti a nobis poscit, idque hoc certius et ardentius nunc
quam olim, quo ipse nobis se nunc clarius et benignius per Evangelium suum impertit,
offert et exhibet. Ut vero nunquam, dum hic vivimus, plena est in nobis ista communio
Christi et vita eius, nunquam enim est ille in nobis omnia, et nos omnia in eo sumus,
itaque semper querendum et expetendum nobis est, ut ille magis magisque sit in nobis,
et nos in illo.
Ad id ergo nos, ut ad omnia bona, ipse prior vocat et invitat, seseque nobis offert et
exhibet. Cum ergo hoc caput sit et summa totius salutis nostrae, voluit dominus hanc