Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Stupperich, Robert [Oth.]; Kroon, Marijn de [Oth.]; Rudolph, Hartmut [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0358
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
354

RETRACTATIONES (1537)

Accepit autem mox et panem, cumque gratias egisset patri, et bonitatem eius praedi-
casset, quod indubie solemniter, nec uno tantum et altero verbo fecit, fregit et dedit
discipulis. Ea, scilicet forma panes erant ut commode frangerentur, uti placentae.
Huncque panem distribuens et porrigens dixit: accipite et manducate, hoc est corpus
meum. Sic habet Math. et Marc. In Luca legimus dominum adiecisse, quod pro vobis
traditur. D. Paulus habet, quod frangitur pro vobis.

Panem ergo hic dedit dominus: panem igitur iubet accidere et edere. Sed addit. Hoc
est corpus meum. Quod itaque hic dedit, quod iussit accipere atque manducare, id iam
non tantum panis erat, sed etiam corpus domini. Hoc ergo donum ipsum erat, panis
symbolum modo erat, quo dominus donum hoc invisibile et insensibile visibiliter
atque sensibiliter quia signis visibilibus et sensibilibus tradebat,

more quem natura duce observamus, ut dictum est in omnibus maioris momenti
traditionibus rerum non visibilium, ut sunt iura possessionum, dignitatum, foederum3.

3. Quid dederit Dominus. [Marg.].
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften