37 2
RETRACTATIONES (1537)
Hinc ait Dominus se dare et sanguinem novi testamenti, hoc est, quo testamentum
hoc novum sancitum est, et testamentum ipsum hoc sanguine firmatum. Eo siquidem
nos Deum patrem agnoscimus et adoramus vero spiritu, novique foederis gratiae vere
participes sumus, quod vivit in nobis Christus, et contingit nobis ipsius caro et sanguis,
et sumus caro de carne eius.
Quod pro multis effunditur. In sanguine est mortis expressio, ea fit peccatorum
piatio, huius voluit nos Dominus his verbis admonere. Pro multis ait, non enim omnes
pretium hoc salutis recipiunt. Omnia verba Domini eo pertinent, ut agnoscamus per
Dominum nostrum Iesum Christum nobis peccata remitti, et vitam aeternam constare,
qua tum, scilicet, potiamur, cum ipse vivit in nobis, non nos, et nos in illo, non in
nobis. Id quia nunquam dum hic sumus completur, voluit Dominus se hoc sacro nobis
identidem offerre et exhibere. Donet ipse ut eum vera fide amplectamur.