Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Arend, Sabine [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (17. Band, 1. Teilband = Baden-Württemberg, 3): Schwäbisch Hall, Heilbronn, Konstanz, Isny und Gengenbach — Tübingen: Mohr Siebeck, 2007

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30656#0098
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Schwäbisch Hall

Media via est, ut feriemur, quantum satis est ad
publicam tranquilitatem, pacem et corporis quie-
tem.
Eiusdem sortis plane sunt oracio et sanctorum
racio. In oracione enim et a dextra |176v | et a sinis-
tra peccatur: a dextra, quod hipocrite cum suo papa
habeant multiloquas, numeratas et certas oraciones
putantes se in multiloquio suo exaudiri, preterea
orant non, ut impetrent et rogent, sed ut ipsi deo
aliquid largiantur. Et tamen hec reiciantur. Peccant
quidem a sinistra nihil omnino orantes. Regia autem
via est orare non ex supersticione aut papatu, sed ex
fide et Christo. De sanctis similiter peccatur a dex-
tra, quod invocentur, quod veluti dii adorentur et
tanquam adiutores in necessitatibus colantur, a si-
nistra, quod palam contemnantur. Regia via est
sanctos pro electis dei filiis ducere et eorum sancta
opera, hoc est fidem et charitatem, imitari.
Sic et de festis dicendum est, in quibus, ut non
est peccandum, nec a sinistra nec a dextra, ita regia
via est incedendum: Est autem regia via festos non
existimare necessarios esse ad felicitatem eternam,
sed ad honestam civilem pacem et concordiam ac
quietem a labore. Quod enim caret alterna requie,
durabile non est. Atque hac via incedit mandatum
magistratus civilis de festis. Ordinavit enim dies fes-
tos non ad iusticiam divinam necessarios, sed ad pu-
blicam pacem et quietem, ut hec sit civilis ordinacio,
non papatus supersticio. Proinde quotquot pii sunt,
libenter huic ordinacioni obediunt. Hec vero cum
abunde satis docuerim in 4. ca, epistole ad Ro-
ma.7, Nescio quo fato accidit, ut minime intellexe-
ritis sentenciam meam, imo non meam, sed divinam
seripture. Non accusabo vos inercie, sed meipsum
potius indiligencie, quod distinctius eam rem vobis
non proposuerim, quamquam scio me pro virili co-
natum, ut quam manifestissime illud ipsum decla-
rarem; neque enim aut Arabice aut Hebraice locutus
sum, sed germane et vernacula lingua adeoque re-
peticionibus sepe reiteratis, interdum admodum mo-
leste, quo omnino eam rem claram redderem. Atque
hec quidem illis dixerim, qui evangelii gustum ac-

ceperunt. Sunt alii, qui palam Evangelion tradu-
cunt, quomodo hi acceperunt festorum ordinaeio-
nem. Traduxerunt nos apud exteros, perinde ac si ab
evangelio defecissemus: „En“, aiunt, „rursus rela-
buntur ad papatum, redeunt ad sacra papistica“.
Equidem non possum non vehementer mirari, unde
tamen hec de nobis suspicari possint aut ubinam
tanta mentiendi libidine teneantur. An ideo redimus
ad papatum, quod festos aliquot ordinavimus ad
communem et civilem pacem ac quietem? At sic pa-
pam agnoverunt, quotquot |177r | fuerunt ab inicio
mundi, sive Ethnici, sive Sarraceni, qui tamen ne
nomen quidem pape unquam audierunt. Nam hii
festos duxerunt dies, quantum satis erat ad pacem
et quietem.
Vis autem scire, quantum vani hii homines men-
ciendo me conturbent? Audi: Si vere Christianus es-
sem, mallem, ut me occiderent, quam ut tam im-
pudenter nos apud exteros tanquam defectores ab
evangelio traducerent. Considera tu ipse, quanta
adficeres molestia civitatem nostram, si nos calum-
niaveris apud extraneos, quod defecissemus in rebus
civilibus ab imperatore Romano. At quanto plus
peccat in civitatem, qui eam traducit, tanquam ab
evangelio descivisset. Atque hec dico non, quod
omnes, quotquot hic habitemus, Evangelion confi-
teamur. Sunt enim et inter nos zizania, non tamen
propter zizania triticum conculcandum est. Et
quamquam zizania sint, non tamen mox eradicari
possunt. Zizania voco eos, qui papam et missas
agnoscunt, quos letari et iubilare (hoc enim omnino
querunt) iubeo. Habent enim verbum in Evangelio,
quo certi sunt se mansuros et perduraturos, ut ma-
xime contra ipsos ex Evangelio pugnetur. Quale au-
tem est istud verbum? Math. 13 [30]: Sinite zizania
crescere usque ad messem etc. Sed ut mendaces non
tam impudenter menciantur de nobis, similiter ut et
pii plenius erudiantur, que sit nostrorum festorum
racio, audi rursus decretum:
Wie wol jungstverschiner tagen ein erbar Rath
uff vilfeltige furgebracht clagen, so diser Zeit unter

7 Möglicherweise handelt es sich hierbei um die „Annota-
tiones Johannis Brentii in epistolam Pauli ad Romanos“
von 1527, vgl. Köhler, Bibliographia, S. 405.

78
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften