Metadaten

Wolgast, Eike [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften [Hrsg.]; Kirchenrechtliches Institut der Evangelischen Kirche in Deutschland [Hrsg.]; Sehling, Emil [Begr.]; Dörner, Gerald [Bearb.]
Die evangelischen Kirchenordnungen des XVI. Jahrhunderts (20. Band = Elsass, 2. Teilband): Die Territorien und Reichsstädte (außer Straßburg) — Tübingen: Mohr Siebeck, 2013

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30662#0139
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
4. Bekenntnis der französischen Gemeinde im Lebertal [1558]

Porro fides distinguit electos a reprobis, et est ex
auditu, auditus autem per verbum Dei14.
[12.] Verbum autem Deij continet legem, qua con-
demnatio nostra cernitur, et promissiones evangelii,
quibus nostra absolutio et iusticia declaratur.
[13.] Etsi enimk aliter participes fidei nos efficere
posset Dominus, eius tamen sapientiae visum est
verbo suo uti tamquam instrumento, quo spiritu suo
sancto afficeret, fingeret ac formaret in obedientiam
sui.
[14.] Itaque qui ministerium verbi ac sacramento-
rum (quae sunt quasi visibilia verba) fastidiunt aut
repudiant, hi sua pravitate viam sibi obstruunt,
quominus ad salutem pervenire possint, et non sine
sacrilegio se Christianos ac filios Dei ferunt, quam-
libet scripturas privatim lectitant.
[15.] Caeterum vera fides actuosa est coniunctam-
que habet poenitentiam, quae et peccatum odit et
iusticiam amore prosequitur. |292v|
[16.] Ex quo intellegitur bona opera manare a fide
tanquam a suo fonte neque fidem sine operibus esse
neque iteml ulla bona opera sine fide. Merito igitur
vigemus bona opera, quae summatim Decalogo15
continentur, ut fidem suam Christiani proferant, ut
in ipsis Deus glorificetur.
[17.] Sunt autem bona opera non, quae sibi quisque
fingit ex bona (ut loquuntur16) intentione aut quae
hominum arbitratu praescribuntur, sed quae fiunt
ex verbo Domini.
[18.] Quemadmodum autem fides nunquam perfecta
est, ita ad iustitiae perfectionem nemo pervenire
potest, quam diu in carne fuerit.

j Korr. aus: Domini.
k Erg. über der Zeile.
l Korr. aus: idem.
m Gestr.: est.
14 Röm 10,17.

[19.] Et quoniam verbo Domini quicquam addere
vel detrahere nefas est17, qui ita cultum Dei insti-
tuunt, ut adigere velint conscientias ad observatio-
nem humanarum traditionum sub poena peccati
mortalis. Has constituimus organa esse Sathanicae
superbiae.
[20.] Idcirco cultum et invocationem sanctorum,
vota et peregrinationes ad corpora mortuorum ac
imagines itemque vota monastica et coelibatum, ad
quem ecclesiastici adiguntur, prohibitionem esus
carnium et ieiunia, quae certis diebus imponuntur
sub poena mortalis peccati, precationes pro defunc-
tis, confessionem auricularem |293r| et quicquid vel
verbo vel sacramentis additum est, id impium esse
credimus et a professione Christiana alienum.
[21.] Iam ut nonm cuiuslibet est publice concionari
de verbo (nam legitime oportet vocetur pastor), ita
non licet cuilibet administrare sacramenta praeter-
quam pastoribus. Unde merito muliercularum bap-
tismata18 damnamus.
[22] Porro sacramenta non ideo vim suam amittunt,
si ab indignis administrentur, quia ab authore Deo,
non ab iis, a quibus administrantur, pendet eorum
virtus.
[23.] Quanquam autem verbum Dei spargitur in bo-
nos malosque ut semen, quod non omne in bonam
terram cadit19, tamen non licet illud obiicere iis, qui
exploratae sunt impietatis, si privatim cum illis
agas, multo minus sacramenta, quae sunt expressio-
res applicationes ad obsignandas in singulis personis
promissiones gratuitae veniae in Christo.

15 2Mos 20,1-17; 5Mos 5,6-21.
16 Vgl. Petr. Abelardus, Scito te ipsum 10 (= PL 178,
Sp. 652).
17 Vgl. 5Mos 4,2.
18 Die Nottaufe durch die Hebamme oder andere Frauen.
19 Vgl. Mk 4,3-9par.

119
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften