4. Bekenntnis der französischen Gemeinde im Lebertal [1558]
que rursum crasso quodam modo et naturali sub-
stantiam corporis Christi cum nostra coniungi ima-
ginamur. Nobis satis est, quod certo credimus in-
effabili virtute Dei nobis offerri et a nobis percipi,
quod symbolis significatur.
[36.] Quocirca, qui symbola illa adorant sive in sa-
cramento sive extra sacramentum execrandam, ido-
latriam committunt.
[37.] Prodest autem sacramentum fide illud perci-
pientibus, non impiis, quibus exitiale est, quia
Christi corpus cum suis bonis sua malitia reiiciunt
symbolis tantum participantes.
[38.] Item necessarium est nos esse panem, vinum et
corpus unum cum ecclesia, cum qua communica-
mus; nam alioquin proditores essemus, si factiones
et dissidia alentes adversus ecclesiam vel in privatos
simultatem exercentes ad sacram mensam accede-
remus24.
[39.] Missam papisticam (qua prorsus corrupta est
sacrosancta Domini coena) anathema esse pronun-
ciamus, |295r| plena est enim superstitionis et idola-
triae et blasphemiarum adversus Christum. Cum
primis illud, quod cum in coena tradat nobis suum
corpus et sanguinem, quae obtulit in sacrificium pa-
tri, quo unico satisfecit pro omnibus peccatis
nostris25, sitque unicus sacerdos, qui successore non
egeat, quia in aeternum vivit. E contrario in missa
sacrificulus26 invadit officium sacerdotii extrudens,
quantum in se est, Christum et iactat se offerre
quotidie corpus Christi pro peccatis vivorum et
mortuorum, quae intollerabilis blasphemia pa-
lamn enervat et antiquat verum et unicum Christi
sacrificium.
[40.] Tantae impietati nemo communicare potest,
n Erg. über der Zeile.
o Korr. aus: quamvis.
p Korr. aus: omnium.
q-q Erg. am Rand.
r Erg. über der Zeile.
quin particeps sit superstitionis, idolatriae et blas-
phemiarum, quae illic perpetrantur, efficiaturque
Sathanae membrum. Quapropter a papistis iure dis-
cedimus, ut verae ecclesiae coniuncti simus in
Christo Iesu Domino nostro.
[41.] Est autem vera ecclesia, in qua pure admini-
strantur verbum Dei et sacramenta27.
[42.] A qua discessionem facere est transfugere a
Christo et ad Sathanae castra se conferre, quamvis
quis Christum crepet et evangelium iactet.
[43.] Etsi enim interdum non sint integri mores vel
pastorum vel populi, ut certe nunquam ita fuit per-
fecta ecclesia in mundo, quinolabes multas haberet
in 295v| moribus, dummodo pravitati alienae non
assentiamur et pro virili illam emendare conemur,
nequaquam nobis imputabitur. Quare, qui pravis
vel pastoris vel oviump moribus offensi discedunt ab
ecclesia, qualem eam descripsimus, ii a Christo di-
vortium faciunt.
[44.] Nam quod Christus dicitur emundasse ecclesi-
am lavario aquae, ut faceret sibi gloriosam sponsam
non habentem maculam qaut rugam28, declarat,
quid conari debeat ecclesia magis quam quid iam
assecuta sit. Quamquam pura estq ecclesia, non qui-
dem in sese (ut quae constet hominibus, qui omnes
sunt peccatores29), sed imputatione iustitiae Christi,
qua est induta.
[45.] Iam disciplinam ecclesiasticam observarir ne-
cessariam esse dicimus, qua et puritas doctrinae
conservetur et mores emendentur, qua etiam, qui
male de doctrina sentiunt aut obstinate in suis sce-
leribus pergunt, quantumvis admoniti sint, abdicen-
tur ab ecclesia nec saltem ad sacramenta recipian-
tur, nisi prius specimen poenitentiae suae ediderint
24 Vgl. 1Kor 11,17-22.
25 Vgl. Hebr 7,27 und 10,10.
26 Messpriester(lein), im abwertenden Sinne.
27 Vgl. Confessio Augustana, Art. 7 (BSLK, S. 61).
28 Eph 5,26-27.
29 Vgl. Röm 3,23.
121