Metadaten

Arno
Scutum canonicorum: Edition, Übersetzung, Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 11: Regensburg: Schnell + Steiner, 2022

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.72133#0241
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
240

Scutum canonicorum

dicit: Gratias ago ei, qui fidelem me existimavit ponens in ministerio. In
quibus, ut dictum est, viris eque perfectis unius humilitas alterius
confidentis non preiudicat et e converso; sicut in animalibus quoque
celestibus faciem vituli faciei leonis, faciemque hominis faciei aquile, et e
5 converso non preiudicare manifestum est, sed in singulis faciebus unus
adque idem Dominus lesus subintelligitur venerandus. In picturis quoque
ecclesiasticis, cum nunc in agni specie, nunc in similitudine manus dextere
figuratur Dominus lesus, foris quidem in pictura nonnulla diversitas est, sed
intus unus adque idem Dominus adoratur. Sic plane in fratrum monachorum
10 nostrorum habitu laneo simul et humili ac laboriosa pacientia, quedam
forinseca agni similitudo est, in nostro vero ministerio ac celestium
sacramentorum operatione figura manus est dexter^, sed unus utrobique
subesse non dubitatur Dominus lesus, eque in nobis et in illis venerandus, si
tamen, quam foris ostendimus, pietatis species intus virtute [fol. 60v] ac
15 veritate subnixa sit; ne pictura super inani permanere non possit.
Vanissimum est igitur quempiam, etsi super modum videatur esse monachus
vel canonicus de forense professionis su^ habitu vel pietatis specie gloriari,
cum omnis gloria filie regis ab intus sit, que tamen et foris circumamicta
huiusce varietate est, in qua et thalami regalis ornatus sit et diversarum
20 professionum discretio, non sine spiritali significatione, teneatur. Procul
ergo sit a duobus istis ordinibus feda illa duarum meretricum contentio,
quarum una coram rege Salemone ait ad alteram: Filius tuus mortuus est et
filius meus vivit et filius tuus mortuus est et e contrario altera: Non est ita,
inquid, sed filius meus vivit et filius tuus mortuus est. Non enim decet talis
25 inter nos coram rege celeste contentio; sufficit namque nobis omnibus unus
adque idem Christus lesus Dominus noster et frater et filius, prout ipse
confiteri dignatus est: Si quis, inquiens, fecerit voluntatem patris mei, qui in
1 qui] quia Af/ 1. 8 figuratur] fingatur Mi 1. 15 inani] inane Mi 1. 18 regis] regum Mi 1.
19 huiusce] huius Mar. 27 inquiens] inquit Mi 1.
1 Gratias... ministerio] I Tim 1, 12. 4 faciem... aquil^] Vgl. Ez 1, 4-10; Ez 10, 14; Ape 4, 6-8;
Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, ed. HURST ADRIAEN, CCSL 77, praef., S. 3.
5 unus... 6 lesus] Vgl. Rupert von Deutz, De sancta trinitate et operibus eius, ed. HAACKE,
CCCM 23, lib. 32, In Danielem, S. 1769. 18 omnis... 19 est] Vgl. Ps (G) 44, 14-15.
22 Filius...24 est] Vgl. III Rg 3, 22. 25 coram... contentio] Vgl. III Rg 3, 22. | unus...26
lesus] Vgl. Rupert von Deutz, De sancta trinitate et operibus eius, ed. HAACKE, CCCM 23, lib.
32, In Danielem, S. 1769. 27 fecerit... 242,1 est2]M/ 12, 50.

10

15

20
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften