3i4
RETRACTATIONES (I 5 3 7)
Eam praesentiam et exhibitionem esse salvificam quoque agnoscunt et praedicant,
sed id virtute domini, non externi operis, quodque tum a sumentibus percipitur, quum
illi vera fide sacramentis communicant. Salvator certe noster ut in omnibus actionibus
suis, ita praecipue in sacramentis nostram salutem promovere instituit, qua si in illis
non fruimur, id nostro vitio accidere necesse est. Panis enim quem frangimus, est
communicatio corporis domini, et poculum quod gratias agimus, communicatio
sanguinis eius, et indubie ad id, et illa Christi communio in nobis proficiat, et salus
omnis perficiatur.
Quis ergo tanti mysterii conscius dubitaverit, omnibus mensa domini religiose
participantibus, eo ipso participatu fidem in Christum reddi confirmatiorem, hoc est
salutem pleniorem,