Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0334
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
330

RETRACTATIONES (1537)

Ioannes Oecolampadius N. fratri in Christo.
Gratia et pax a Deo patre. Ego a te mi frater doceri debeo, et tu ad me venis, et
respondere cessantem violentus urges. Ferenda ne illa tua tyrannis? Ferenda utique in
Christo, amica enim est ac fraterna, hac tamen lege, ut idem iuris mihi et in te sit, tuque
mihi sententiam tuam communices vicissim, ubi meam acceperis. Igitur aperte, quid 5
credam, habe. Sacramentalia signa, quibus sacramentalis promissio confirmatur, qua
remittuntur peccata mea, ut credibilior sit infirmae conscientiae meae, non mihi sunt
panis et vinum. Nihil enim ad me, qui maiora quaero, qualis panis vel vinum adhibea-
tur: sed requiro mirabiliora quaedam, ad imbecillam mentem meam solidandam
efficacia. Illa autem non sunt, nisi ipsummet corpus, et ille ipse sanguis: non Figura vel 10
corporis vel sanguinis, sed corpus quod traditum est et passum pro peccatis meis: atque
id, quo angeli in coelo delicate fruuntur, quod Christus promisit se daturum, et dedit in
cibum, non carnalem, sed spiritualem. Similiter et sanguis, qui e latere profluxit, et pro
peccatis meis effusus est. Is enim efficaciter obsignat promissionem emundationis meae
ab omni iniquitate mea. Et in hoc fido simpliciter verbis Christi, qui dicit: Hoc est 15
corpus meum, quod pro vobis tradetur, et hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro
vobis effunditur. Quo nimirum testatur, hoc corpus sigillum esse, quod credenti et
spiritualiter manducanti condonata sint peccata mea: quandoquidem hac de caussa pro
me passus est. Verbum Christi praecessit, quod obsignavit effectus sacrosancto signa-
culo. Hunc panem et potum esurio et sitio: non ut in me convertatur sicut corporalis 20
cibus, sed ego in illum vertar, et spirituali cibo spiritualis fiam: ut cum fuero ego in
Christo, Christus quoque in me manens, utpote in sacramento sumptus, per gratiam
suam operetur sua opera: quo ita paratus sum ad obsequendum omnibus membris
Christi, etiam si pro illis moriendum sicut ipse pro me mortuus est, et ita fiam mem-
brum verum in suo illo mystico corpore: non in corpore Antichristi, quia portionem 25
cum illo habere nolo: sed membrum cupio esse Christi mei, vel infimum. Non possum
nunc apertius. Tu haec boni consulito. Viriliter age, et spera in domino, Basilaeae.
19. Aprilis.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften