Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0346
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
34 2

RETRACTATIONES (i 5 37)

Haec institutio ante incarnationem domini commendata Iudaeis a sanctis patribus
fuit, ut illi semper velut coram domino, et ex illius manu cibum potumque sumerent,
indeque provocarentur ut Deo etiam toti viverent, a quo se adeo benigne ali agnosce-
bant, atque praedicabant. De hac institutione disserunt Thalmudici codice benedic-
tionum super illud Mose, cum satiatus fueris benedicas domino. 5

Hunc morem cum sanctus esset, et ab ipsa pietate dictatus dominus libenter obser-
vavit, qui nimirum quicquid modo virtutis est, et in gloriam patris commodare homi-
nibus potest, studiosissime praestitit.
Adhaec autem volebat hac novissima coena sua nobis solennem memoriam sui, et
celebrationem mortis suae communionisque suae innovationem et incrementa insti- 10
tuere, loco, scilicet, tam multiplicium sacrificiorum, quibus eadem mors eius praefigu-
rata est tam apud Gentes quam Iudaeos, etiam si apud Gentes cognitio mysterii huius
pridem publicitus abolita esset, illis solum opus non significationem in sacrificiis
spectantibus, quo tamen usu, ritus sacrificiorum a sanctis patribus minime traditus
fuerat. 15
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften