Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Stupperich, Robert [Bearb.]; Kroon, Marijn de [Bearb.]; Rudolph, Hartmut [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0360
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
356

RETRACTATIONES (I 5 3 7)

Sic circuncisione tradebatur olim communicatio foederis Dei, impositione manuum et
unctione munera sacerdotalia, prophetica, et regia. Ita dominus impertiebat oblatis sibi
infantibus benedictionem vitae, aliis sanitatem, caeco nato visum praebebat imposi-
tione luti. Post resurrectionem dabat discipulis spiritum sanctum adflatu. Ad hunc
itaque modum dedit hic, et dat in omni sua coena, quae eius instituto celebratur, pane
vel | 489 | porrectione panis suum corpus, et verum, quia quod est pro nobis traditum.

Non dixit, accipite et manducate, hoc sum ego, panis vitae qui de coelo descendi, sed
seorsim tribuit corpus suum symbolo panis, sanguinem symbolo vini, non quod haec
se iuncta vel tum essent, vel nunc sint, sed voluit eo exprimere, se hostiam esse salutis
nostrae, et morte sua nos, oblatione, scilicet, corporis et sanguinis sui restituere. Voluit
solennem haberi in hoc sacrifico mentionem, non huius tantum, quod ipse vere panis
coelestis est, hoc est, una sustentatio nostri in vitam aeternam, unus mediator noster,
sed eius etiam, quod morte sua nos in gratiam patris reduxit, sibique vindicavit, ut in
nobis maneat cibus et autor vitae.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften