358
RETRACTATIONES (i 5 37)
Et accepto poculo. Istuc dominus coena peracta fecit, ut Lucas testatur et Paulus.
Idque item ex more vetusto Iudaeorum, sed quem vertit hic in sacramentum sui novi
populi.
Poculum enim libabatis, qui peracto convivio Deo gratias agebat, inde memorant
Evangelistae dominum iterum gratias egisse. Instituit autem usum huius poculi nobis
ad agendum gratias ob longe praestantius donum quam sit cibus et potus corporis, pro
redemptione nostri sanguine ipsius factam. Et hinc vocat illud Apostolus, I. Cor. io.
poculum benedictionis, id est, gratiarum actionis quod benedicimus, id est, circa quod,
vel, quod habentes in manibus ut D. Chryso. istuc Apostoli dictum interpretatur,
benedicimus domino, et praedicamus eius beneflcium, quod sanguine suo nos ab
aeterna morte adservit in vitam aeternam.
Bibite ex eo omnes. Iubet omnes bibere ex hoc poculo, communio enim cum sit
sanguinis Christi, et confirmatio novi testamenti, merito iubebat ex eo bibere quotquot
novi testamenti essent participes.