362
RETRACTATIONES (1537)
Sed misis istis nimium audacibus nugis, inhaereamus nos verbo domini. Omnes ex
eo bibite, quod dictum videtur dominus furori isti hominum quasi praevidens eum
opposuisse. Ad idem facit, quod Marc. adiicit. Et biberunt ex eo omnes.
Quod cum praemissum sit apud hunc Evangelistam hisce verbis: Hic est sanguis
meus, contendunt nonnulli non haec esse verba exhibentia sanguinem domini poculo 5
vini, ut quae dicta sint post haustum poculum. At non sequitur dicta esse.verba haec
post epotum poculum, etiam si verbis illis Evangelista praemiserit: Et biberunt ex eo
omnes. Cum enim recitasset verba domini iubentis omnes ex eo poculo bibere, subiecit
statim Apostolos id fecisse, quod erant iussi, et si satis pateat, dominum exhibendo
poculo dixisse illud Hic est sanguis meus. Convenit formae positae in Matthaeo et Mar. 10
cum forma posita a Luca et Paulo, quod dominus hoc sacro poculo offert et donat simul
sanguinem suum et novum testamentum, qui sanguine Christi constat: differunt autem
inter se, quod in forma Matthaei et Marci sanguis domini, in forma Lucae et Pauli
testamentum novum proponitur.
In his itaque locutionibus, Accipite et manducate, et bibite, hoc est corpus meum, i 5
hic est sanguis meus novi testamenti, vel novum testamentum in sanguine meo, tropus
synecdoche est 4 . Cum enim ait Dominus, accipite, manducate, bibite, duas res offert et
sumere iubet simul comprehensas, terrenam et coelestem, ut ait Ire| 490 |naeus, per-
ceptibilem sensibus, et perceptibilem mente, terrenam et patentem sensibus, panem et
vinum, co.elestem oblatam fidei, corpus et sanguinem domini, atque constans his 20
novum testamentum, illa symbola, haec res symbolorum et vera dona sunt. Ita habet
pronomen touto, id est, hoc: id enim non modo panem et poculum, sed simul ac praeci-
pue demonstrat et exhibet corpus et sanguinem domini, ac testamentum novum.
Duplex enim demonstratio est, ad sensum et ad intellectum, ita ut in omnibus locutio-
nibus fit, quibus signo aliquo visibili ostenditur et exhibetur res invisibilis. Ita Epis- 25
copi tradentes facultatem sacri ordinis, et in academiis facultatem profitendi bonas
artes, prebendo librum, vel calicem, vel pedum, pileum et huiusmodi, aliis signis
visibilibus oculis, aliud verbis intellectui demonstrant et exhibent. Ita erat et illud
domini ad discipulos, Accipite spiritum sanctum, cum insufflaret in eos. Duas enim res
simul exhibebat et tradebat, sensibus adflatum, menti spiritum sanctum. 5 o
4. Qui tropus in his verbis. [Marg.].