Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Stupperich, Robert [Oth.]; Kroon, Marijn de [Oth.]; Rudolph, Hartmut [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 6,1): Wittenberger Konkordie (1536) — Gütersloh, 1988

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29831#0370
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
366

RETRACTATIONES (1537)

Ex his liquet, credendam et confitendam esse veram in sacra coena praesentiam et
exhibitionem corporis et sanguinis domini, hoc est, domini ipsius, simulque novi
testamenti, id est, foederis gratiae et remissionis peccatorum, quae et iis verbis expri-
mitur, quod traditur pro vobis, qui effunditur pro multis in remissionem peccatorum.
Hae res sunt sacramenti huius, quarum gratia tota haec actio instituta est. Recte igitur 5
et ex ipsis verbis domini dicitur, cum his rebus, quae videntur pane et vino donari hic,
praeberi et accipi corpus et sanguinem domini, atque remissionem peccatorum, ubi
modo haec institutio sacramenti rite, ut a domino tradita est, celebratur.
Nec pugnat cum hac confessione, vel quae de veritate humanae naturae in Christo,
vel de glorificatione eius coelesti scripturae habent. Christus non solum ut Deus, sed io
etiam verus homo, mediator et servator noster est et instaurabit omnia, ut verum itaque
hominem esse eum nobiscum, et in nobis oportet. Dixit enim ego iterum veniam ad
vos, mansionem apud vos cum patre faciam. Qui manducat meam carnem et bibit
meum sanguinem ille in me manet, et ego in eo. Haec autem domini apud nos, etiam ut
caro et sanguis, id est, ut homo est, praesentia et mansio, et in sacra coena per symbola i 5
praesentatio et exhibitio, ut praesentem amplius nobis, et agentem in nobis amplecta-
mur, non fit aliqua ratione naturae, nulla cum sensibilibus signis commixtione aut
inclusione, nulla mutatione loci, vera tamen est ac realis, quia non ficta et imaginaria,
quia verbo Domini testificata, quanquam et effectus huius praesentiae et inhabitationis
sanctis clare sentiantur. Proinde nihil ista praesentia et exhibitio in Domini sacra coena 20
vel humanae in Christo naturae derogat, nec locis illis, qui testificantur eum relicto
mundo concessisse in gloriam patris. | 491 | His nanque locis nihil potest inferri, quam
Dominum iam non hic agere patibili ratione, et vita sensibus perceptibili. Ista testifica-
tione de abitione sua e mundo ad patrem, certum est, dominum nihil docere amplius
voluisse, quam se ex ratione vivendi huius seculi erumnosa et sensibus exposita, in 2 5
gloriosam ac coelestem vivendi rationem concedere, quae propria est resurrectionis et
futuri seculi. Haec ratio futurae vitae sic habet, ut sicut eam nec oculus vidit, nec auris
audivit, ita nec in cor hominis venire possit, hoc est, ratione nostra comprehendi. Nihil
itaque de eo firmum affirmari potest, an dominus corpore suo circumscriptus sit loco
aliquo coeli, ut D. Augustinus et alii patres aliqui scribunt. Cum nemine itaque ea de re 30
contendendum; certo verbo Dei nostra omnia niti necesse est. Attamen ut sol vere uno
in loco coeli visibilis circumscriptus est, radiis tamen suis praesens vere et substantia-
liter exhibetur ubilibet orbis, ita dominus etiam si circumscribatur uno loco coeli arcani
et divini, id est, gloriae patris, verbo tamen suo et sacris symbolis vere et totus ipse
Deus et homo, praesens exhibetur in sacra coena, eoque substantialiter, quam praesen- 3 5
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften