Metadaten

Arno
Scutum canonicorum: Edition, Übersetzung, Kommentar — Klöster als Innovationslabore, Band 11: Regensburg: Schnell + Steiner, 2022

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.72133#0239
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
238

Scutum canonicorum

5
10
15
20
25

posthabendos existiment. Neque enim minus laudabile est fraterne ,caritati et
saluti propter Christum vivere, quam se per humilitatem tanto ministerio
quemquam reputare indignum; cum tamen utrique mundus sit equaliter
crucifixus et ipse mundo. Hinc est, quod in duobus viris eque perfectis ista
sine culpa invenitur diversitas, quod unus eorum vocatus ad munus 5
ecclesiasticum voluntati Dei, servata modestia, in timore facilius
conquiescat, alter vero timens quieti su^ sine commutatione, salutis aliorum
perdende perseverantius obnitatur, dum tamen et ille indevotionis vicio
absolutus, cum etiam usque in finem in contradictione non persistat,
alioquin vera humilitas non erit, quam inobedientia comes non sequatur. 10
Quod induobus prophetis eximis pervidere in promptu est, quorum unus
scilicet Ysayas, calculo de altari accepto mundatus labiis factus, fidentior
aiebat Domino, quem mitteret conquirenti: Ecce ego mitte me; animam
suam sponte ad obedientiam laboriosissimam exponens. Alius autem,
videlicet [fol. 60r] Moyses, Domino se ad Pharaonem in Egiptum mittente, 15
humilissim^ missionis recusabat officium dicens: Domine, mitte quem
missurus es; simul in ipsis verbis etiam Domini in hunc mundum per
incarnationem adventum expostulans, qui magni consilii angelus perfecte
liberationis absolutionem annuntiaturus et morte sua, agni scilicet veri
immolatione, perfecturus esset cupiens nimirum umbra pretermissa 20
veritatem revelari. Iohannes quoque Baptista et ipse humillimus sublime
recusabat officium baptizandi lesum dicens: Ego a te debeo baptizari et tu
venis ad me? Item: Non sum, inquid, dignus ut solvam eius corrigiam
calciamenti. Paulus vero apostolus fidentior mox, baptizatus cum fuisset,
per dies aliquod cum discipulis, qui habitabant Damasci, continuo in 25
sinagogis predicabat lesum. Qui etiam super hoc suo ministerio gratulatur et

5 invenitur] inveniatur Mi 1. 6 facilius] facilis Mar. 8 obnitatur] obviatur Mar. 10 sequatur]
queritur Mar. 11 eximis] eximiis Mi 1. | promptu] proenitu Mar. 12 Ysayas] Isaias Mi 1.
13 conquirenti] verbessert aus conquierenti W. 15 in Egiptum] über der Zeile ergänzt W, fehlt
Mi 1. I Egiptum] Egyptum Yfar 16 humilissime] humillime Alz 1. 21 humillimus] humilimus
Mar. 24 calciamenti] calceamenti Mi 1. 26 sinagogis] synagogis Mar Mi 1.

3 mundus... 4 mundo] Vgl. Gal 6, 14. 13 Ecce... me] Is 6, 8. 16 Domine... 17 es] Ex 4, 13.
19 agni... 20 immolatione] Vgl. Rupert von Deutz, De sancta trinitate et operibus eius, ed.
HAACKE, CCCM 22, lib. 10, In Exodum I, S. 618. 22 Ego...23 me] Mt 3, 14. 23 Non... 24
calciamenti] Io 1, 27.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften