Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0147
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

146

De aedificio Dei - Cap. 6

c?pit edificare, non possit consummare. Adhuc enim ab eo Jerusalem
edificatur, ut ciuitas, cuius participatio eins in idipsum * Videamus que sit
hec participatio aut quid intelligatur per idipsum. Si homo in prima
temptatione uictor extitisset, neque ipse neque aliqua proles ipsius perditioni
aut morti obnoxia esset et in toto genere humano nulla esset par/ticipatio. 5
Quia benedictio creatoris dicentis: Crescite et multiplicamini et replete
terram, sic impleretur, ut nemo preter solos electos nasceretur. De quibus
idipsum edificium, quod Deus proposuit, perficeretur et sic nulla diuisio
nullaque particio fieret neque, ut modo uidemus, alteri hoc, alteri illud, sed
cunctis idipsum saperet. Idipsum autem Deus est iuxta illud: Tu autem idem 10
ipse es et anni tui non deficient. Deum itaque, uerum rationabilis anim?
cibum, si homo perfecte ac perseueranter sapuisset et uenenum Serpentin?
suasionis ex toto respuisset, in sola Dei benedictione humanum genus usque
ad predestinatum electorum numerum cresceret et multiplicaretur et absque
sudore uultus sui pane suo supersubstantiali uesceretur. At quoniam diabolo 15
suadente surrepsit peccatum, bono Deo malum hominis et malum hominem
bene ordinante, processit tale maledictum, ut mulieri diceretur: multiplicabo
erumnas et conceptus tuos, in dolore paries filios; uiro autem: In sudore
uultus tui uesceris pane tuo. Ex hac ergo maledictionis iusta et irreuocabili
sententia multi preter electos nascuntur, qui, quoniam idipsum sapere 20
nolunt, non solum ab electis, sed inter se quoque et contra se inuicem
inpacabili discordia diuiduntur. Electi uero, quoniam licet cum labore ac
sudore uultus sui pane caritatis uesci contendunt, idipsum inuicem
sentientes et in presenti pacifice uiuunt et cum eis somnus mortis aduenerit,

1 cepit] coepit Mi. | edificare] aedificare Mi. 2 edificatur] aedificatur Mi. | ciuitas] civitates
Mi. | que] quae Mi. 3 per] per in M2 Mi. 4 temptatione] tentatione Mi. | extitisset] exstitisset
Mi, | neque1 2] fehlt M2, aut Mi. 5 par/ticipatio] fol. 6r. 7 preter] praeter Mi. 8 edificium]
aedificium Mi. 11 anime] animae Mi. 12 Serpentin?] serpentinae Mi. 14 predestinatum]
praedestinatum Mi. 15 diabolo] dyabolo M2. 16 surrepsit] subrepsit A//. 17 ordinante] Mi,
ordinantem Ml M2. 18 erumnas] aerumnas Mi. 19 uesceris] uesceres M2. 20 preter] praeter
Mi. 22 inpacabili] implacabili Mi. 23 caritatis] charitatis Mi. 24 presenti] praesenti Mi.

1 lerusalem... 2 idipsum4] Ps (G) 121, 3; Sancti Augustin! Opera, Enarrationes in Psalmos
119-133, ed. Gori, CSEL 95/3, psalmus 121, 5, S. 90. 6 Crescite... 7 terram] Gn 9, 7.
10 Tu... 11 deficient] Ps (G) 101, 28. 17 multiplicabo... 18 filios] Gn 3, 16. 18 In... 19 tuo]
Gn 3, 19.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften