Metadaten

Gerhohus; Becker, Julia [Editor]; Insley, Thomas [Transl.]
Gerhoch von Reichersberg, Opusculum de aedificio Dei: die¬ Apostel als Ideal : Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 1): Einleitung, Verzeichnisse und Edition mit Übersetzung Opusculum de aedificio Dei — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.65331#0151
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

150

De aedificio Dei - Cap. 7

idipsum, sed particio eius contra ipsum fiunt. Sed unus est, qui non
partiendo, sed sortiendo possidebit tunicam inconsutilem, nullius unquam
susceptibilem diuisionis, totius expertem particionis et ideo non est particio,
sed participatio eius in idipsum, quoniam qui eam sortiuntur, dicunt et
sapiunt idipsum nec sunt concisio a Christo, sed circumcisio in ipso; in quo 5
non concisos, sed circumcisos nos affirmat apostolus: circumcisione non
manu facta in expoliatione corporis carnis. Aliud ergo est concidi a Christo,
aliud circumcidi in ipso. Nam licet / tunica Samuelis, hoc est ueri sacerdotis
Christi, conscindi non ualeat, quam inconsutilem ac desuper contextam esse
constat, tarnen pallium et exteriorem eius amictum cum Säule rege superbo 10
tenent reges ac scindunt et ideo ipsi concisio fiunt. Quia Christo, qui in
Samuele figuratus est, a talibus discedente regnum quoque ab eis scinditur
et ipsi cum omnibus sibi coherentibus atque in malo consentientibus in
tumore superbi?, uelut in monte Gelboe conscindentur et occidentur. Et sepe
uisibiliter tradentur in manus gladii, inuisibiliter autem uulpium, hoc est 15
malignorum spirituum, partes erunt. Qu? est enim tunica, qua Dominicum
corpus uestitur, nisi uirtus Spiritus sancti, qua ecclesia inuisibiliter omatur?
Vos autem, ait Dominus, sedete in ciuitate, donec induamini uirtute ex alto.
Ideo ex alto, quia desuper contexta est tunica, nec ita humano artificio
consuta, ut a militibus, Christi crucifixoribus, possit diuidi aut a regibus, 20
diuinarum legum preuaricatoribus et superbi Saulis imitatoribus, possit
teneri ac scindi. Quia uirtus caritatis, qu? per Spiritum sanctum in cordibus

1 particio] partitio Mi. 2 partiendo] particiendo M2. 5 sapiunt] sapiunt in M2 Mi. | a Christo]
fehlt Mi. 7 facta] danach getilgt in Christo M2. | expoliatione] exspoliatione Mi. | ergo est]
est ergo M2. | Christo] folgt et Mi. 8 licet... tunica] fol. 7r. 12 discedente] discendente M2.
13 coherentibus] cohaerentibus Mi. | consentientibus] sentientibus M2. 14 superbie] superbiae
Mi. | conscindentur] M2 Mi, conscidentur Ml. | sepe] saepe Mi. 16 Que] Quae Sa Mi-, hier
setzt die Edition von Sackur wieder ein. 17 ecclesia] aecclesia Sa. | inuisibiliter] invisibilitur
Sa. 18 sedete] sede M2. 21 preuaricatoribus] praevaricatoribus Mi. | possit] fehlt Mi.
22 caritatis] charitatis Mi. | que] quae Sa Mi.

4 participatio... idipsum] Sancti Augustini Opera, Enarrationes in Psalmos 119-133, ed. GORI,
CSEL 95/3, psalmus 121, 5, S. 90. 6 circumcisione... 7 carnis] Col 2, 11. 14 in... occidentur]
Vgl. I Sm 31, 1: ... et ceciderunt infecti in monte Gelboe ... . 15 in... 16 erunt] Ps (G) 62, 11.
18 Vos... alto] Lc 24, 49. 19 quia... 20 crucifixoribus] Vgl. Io 19, 23-24.

9 desuper... 14 uelut] Glosse am rechten Rand: lohannes Crisostomus in ... repente diruptus est.
22 que... 31,9 muniebant] Glosse am rechten Rand: Ex concilio Aquilegiensi ... dari diximus
inferatur.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften